{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.64-71","citation":"Leo the Great, Epistolae 2.64-71","ref":"2.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.64.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"83, tum in epistola ad Wichredam eodem tomo pag.. ex eadem Cyrilli epistola Beda recitat. Grave quidem est hoc testimonium Bedæ, qui cum ipsam epistolam non ad Africanos, sed ad Leonem traditam pronuntiet, hanc non subjectam perperam epistolæ ad Africanos.sed separatam et Leoni inscriptam reperisse deprehenditur,ac propterea iis vocibus carentem, quibus ea ad plures data præfertur. Nihil vero dubitamus quin Cyrillus in sincera epistola ad Leonem iis formulis honoris et observantiæ erga apostolicam sedem usussit, quæ in aliis ejus ad Romanos pontifices litteris leguntur. Has vero omnes formulas ab ea qui hoc fragmentum epistolæ ad Patres concilii Carthaginensis adjecit immutatas credere oportet. Sed hæc ipsa interpolatiio nobis perusasit ne hoc fragmentum absolute insereremus huic operi, in quo solas epistolas omnino sinceras describendas putavimus. Cum vero interpolatio inesse videatur in solis vocibus, re autem ipsa totum hoc fragmentum cohæreat cum characteribus Paschatisan.,qui in certis Paschasini litteris deprehendur, nec non cum ipsius Cyrilli sententiis, quæ in aliis ejusdem opusculiz paschalibus continentur; illud non omnino omittendum, sed huic monito subjiciendum, et aliquot etiam notationibus illustrandum credidimus.","prev":{"citation":"Epistolae 2.49-63","label":"2.49 to 2.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2.49"},"next":{"citation":"Epistolae 1-3","label":"Epistolæ S. CYRILLI Alcxandrini cuI S. LEONEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-3"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}