{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 214","citation":"Leo the Great, Epistolae 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/214.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Pro integritate fidei catholicae Christianissimum principem convenit esse sollicitum, et hoc indefessis precibus divinam misericordiam posco, ut cordi veetro id quod est veritatis inspiret, neque falli vos in aliquo(c) humanarum aemulationum fraude patiatur. A me autem atque ab omnibus catholicis sacerdotibus quae evangelicae (d) atque apostolicae fidei pietas defendatur, satis plene ac lucide (e) litteris meis, quas clementiam vestram jam dudum per famulum vestrum EPIPHANIUM tribunum, qui pro causa missasest, arbitroraccepisse, (f) reseratum est: nec ambigi potest, hoc nos purissime credere, hoc constanter asserere, quod etiam venerandi Patres, quondam (g )apud Nicaeam congregati,secundum fidem Symboli credendum et confitendum sacratissima auctoritate sanxerunt. Nos enim, venerabilis imperator, sicut Nestorii dogma perversum merito anathematizavimus; itajuste etiam horum impietatem, qui veritatem carnis nostrae negant a Domino (h) nostro Jeso Christo susceptam esse, damnamus, Gloriosissime. Unde si pietas vestra suggestioni ac supplicationi nostræ dignetur annuere, ut intra Italiam haberi jubeatis episcopale concilium, cito auxiliante Dcopoteruntomniascandala, quæ in perturbationem totius Ecclesiae sunt commota,resecari: ut per universum regnum vestrum catholicæ fidei integritate servata, et pacem Christianam manere, et vestram apud Deu m crescere gloriam gaudeamus. Data (i) octavo kalendas Januarias, Asterio et Protegene viris clarissimis consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 213","label":"M4 Ex epistola ANATOLII Constantinopolitani ad LEONEM Romanum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/213"},"next":{"citation":"Epistolae 215","label":"Domino(b) meo THEODOSIO, gloriosissimo, victor i et triumphatori, perpetuo impe…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/215"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}