{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 227","citation":"Leo the Great, Epistolae 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/227.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Et (h) Romæ pervenisse tuam mansuetudinem, etitionem oblatam a Leone reverendissimo patriarcha, (t) in ipso litterarum textu a tua majestate significatum est. Et de tua quidem incolumi (j) in Romanajurbe reversione gratias competentes divinæ|majestati reddimus, domine sanctissime fili et venerabilis imperator. De his autem quae dixit memoratus reverendissimus vir indicatum est ad eumdeml(k) latius atque plenius, sicut arbitrati sumus, et cognovit nos in nulla parte a paterna religione et majorum traditione resiliisse. Nihil enim aliud volumus quam sacramenta paterna per successionem nobis tradita inviolabiliter (I) custodiri, Propter hanc,igitur causam, (m) quoniam quosdam cognovimus sanctissimas Ecclesias nocibili novitate.turbare, synodum decrevimus Ephesi fieri. In praesentia quippe reverendissimorum episcoporum, cum multa* libertate ac integra veritate et indigni sacerdotio remoti sunt, et qui judicati sunt esse digni suscepti eunt. Nihil igitur ab his contrarium (n) regulae fidei aut justitiae factum esse cognovimus. Omnis igitur contentio sacro judicio examinata est. Flavianus autem, qui reus inventus est laesibilis novitatis, (a) debitum recepit. Et hoc remoto omnis pax et omnis concordia regnat in Ecclesiis, et nihil aliud quam veritas viget.","prev":{"citation":"Epistolae 2-35","label":"LEO episcopus, (n) MARTINO et FAUSTO presbyteris et archimandritis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-35"},"next":{"citation":"Epistolae 228","label":"Dominae mene PLACIDIÆ venerabili Augustae THEODOSIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/228"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}