{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 242","citation":"Leo the Great, Epistolae 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/242.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Gaudeo fidei clementiæ vestrae, quod religiosum studium dignanter impenditis ut pax ecclesiastica renovetur,quae quorumdam dissensionibus(d) videtur esse turbata. Debetur enim hoc vestrae specialiter gloriae, ut ablatis omnibus scandalis quae contra catholicam fidem inimicus(e) excitaverat,una eademque sit per totum mundum confessio veritatis,quae facilius certiusque reparabitur, si pravorum sensuum nulla semina, nulla vestigia relinquantur. Quod tamen mearum partium est,praeterire non debeo,ut scilicet quid de incarnatione Filii Dei a Constantinopolitano episcopo teneatur agnoscam, praesertim (f) cum ordinationem ipsius dura praecesserint,taliaque ad nos debuerit scripta dirigere, quæ illum a contagione hujus qui nuper cmersit erroris alienum evidenter ostenderent. (g) Optans itaque securam cum eo habere concordiam,gratiamqae illi fraternae charitatis impendere, scribere ei interim distuli; non dilectionem negans,sed manifestationem catholicae veritatis exspectans.Simplex enim est absolutumque quod posco,ut remoto longarum(h)disputationum labore,sanctae memoriae Cyrilli Alexandrini episcopi epistolae,quam ipse ad Nestorium miserat, acquiescat; in qua et errorem Nestorii arguit, et fidem Nicaenae definitionis exposuit;(i)vel epistolæ meae quae ad sanctae recordationis Flavianum cpiscopum est directa, consentiat. Quibus( j)vigilanter inspectis, Constantinopolitanus antistes repudiandum sibi,(k) quod ausa est contra puram et singularem fidem imperita insipientia definire,incunctanter agnoscat: quia et mea et sanctorum Patrum de incarnatione Domini concors per omnia et una confessio est.Quam si quis existimaverit non sequendam, ipse se a compage catholicae unitatis (l) abscidit; cum tamen nos ut in integrum omnia revocentur optemus.Ad effectum vero salubrium dispositionumvelociusobtinendum,fratres et coepiscopos meos (m) Abundium et Asterium,sed et Basilium et Senatorem presbyteros probatissimos viros misi,qui clementiae vestrae formam fidei quam. secundumdoctrinamvenerabilium Patrum praedicamus offerrent,et,remotis circumlocutionibus quibus obscurari veritas solet, quid de incarnatione. Filii Dei a totius(n)orbis probatis sacerdotibus defensum fuisset ostenderent: quos post divinam gratiam sancto vestrae pietatis auxilio dignum est adjuvari, De in totius Ecclesiæ perturbationem imprudens procedat(o)intentio: cum correctione adhibita omnes oporteat in unius confessionis rcdire(p)concordiam. A qua si forsitanab aliquibus discrepatur, universale conciliumsacerdotum haberi intra Italiam,clementia vesLra(q)annitente,jubeatur: quo remota arte fallendi,tandem pateat quid altiore tractatu aut coerceri debeat aut sanari.Data(a)XVII kalendas Augusti,Valentiniano Augusto septies, et Avieno v. c. consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 2-39","label":"(e) SYNOPSIS. — I. Consensum suum ad ordinationem Anatolii CP. suspendit; profe…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-39"},"next":{"citation":"Epistolae 243","label":"LEO episcopus FAUSTO, (d) MARTINO, PETRO,MANUELI, JOB, ANTIOCHO, (e) ABRAHAMIO,…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/243"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}