{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 246","citation":"Leo the Great, Epistolae 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/246.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Gratias agimus Deo,et multam fiduciam piae exsultationis(j) accipimus, cum dilectionem tuam et catholicam fraternitatem ita spiritu fideivigere cognoscimus. utcordibus vestris nihil infirmitatis bæretica possit inferre tentatio: ad quam divinitus destruendam nec defuit, ut scitis, sollicitudo nostra, nec deerit, donec omnipotentis dextera Dei omnia ditboH arma confringat: cui ob aliquid audere permittitur, ut a fidelibus Christi gloria majore vincatur. Si quid autem aut difficultatum intervenit aut mora. rum, cnm æquanimitate tolerandum est: quoniam ubi veritas est magistra, numquam desunt divina solatia, fratres charissimi. Quamvis ergo magna 10- corum intervalla nos dividant, unitate tamen fidei vobiscum sumup, et toto corde Jesum Christum Dominum nostrum verum Deum et verum hominem confitentes, nulla in vobis detrimenta perpetimur, cum de vestræ professionis concordia gloriamur: tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseverans, dicente Apostolo: Vobis enim (o) donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo (b) patiamini (Philip. I, 29). Ad quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam, fratres nostros atque legatos,quos pro aposto- Here fidei libertate direximus, et quos dudum apud vos esse confidimus, plurimum credimus profuturos: cum totius actionis nostrae didiceritis affectum, et curam vestram atque consilium (c) pio operijunxeritis. De qua re non necesse est nunc latius scribere, cum jam per supradictos sufficientes (d) epistolas miserimus, quibus abundantissime omnis catholica fraternitas instruatur. Divinae erit virtutis et gratiae ut Dei Filius, qui naturam humani generis suam fecit, amplius quam (e) videmus aut sapimus, magnum pietatis suae asserat sacramentum (I Tim. III, i6),quod impia temeritas sibi quidem fraudavit, sed rectis cordibus auferre non poluit.Data (n idibus Septembris, Valentiniano et Avieno v. c. consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 245","label":"Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS gloriosi trium-phatores, semper Augusti, LE…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/245"},"next":{"citation":"Epistolae 1-44","label":"Per MAXIMINUM comitem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-44"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}