{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 3-39","citation":"Leo the Great, Epistolae 3-39","ref":"3-39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-39.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"CAp. III. — Nimis ergo haec improba, nimis sunt prava, qum sacratissimis canonibus inveniunturesse contraria. In totius Ecclesiae perturbationem superba hæc tendit elatio, quae ita abuti voluit concilio synodali, utfratres in fidei tantummodo (a) negotio convocatos, et (b) definitione ejus causae, quae erat curanda, perfunctos, ad consentiendum sibi, aut depravando traduceret, aut terrendo compelleret. Inde enim fratres nostri ab apostolica sede directi, qui vice mea synodo praesidebant, probabiliter atque constanter illicitis(c) ausibus obstiterunt,aperte reclamantes, ne contra instituta Nicaeni concilii,præsumptio reprobae novitatis assurgeret. Nec potest de eorum contradictione dubitari, de quibus in epistola tua etiam ipse conquereris, quod,conatibus tuis voluerint obviare. In quo quidem multum illos mihi haec scribendo commendas, sed temetipsum, quod eis parere nolueris, dum illicita moliris, accusas, superflue non concedenda (d) appetens et insalubriter tibi contraria concupiscens, quae nullum umquam poterunt nostrum obtinere consensum. Absit enim a conscientia mea ut tam prava cupiditas meis studiis adjuvetun, ac non potius et meo et omnium qui non alta sapiunt,sedhumilibusconsentiunt,opercsubruatur.","prev":{"citation":"Epistolae 2-59","label":"'(e) LEO episcopus ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-59"},"next":{"citation":"Epistolae 4-25","label":"'(e) LEO episcopus ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-25"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}