{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 3-6","citation":"Leo the Great, Epistolae 3-6","ref":"3-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-6.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"CAP. III. — Quae igitur apud nos in causa Celidonii episcopi gesta confecta sint, et quae Hilarius dixerit, dum cum eadem, praesente supradicto episcopo, audiretur, inditus chartis rerum ordo demonstrat, Ubi postquam Hilarius rationabile quod in sanctorum concilio sacerdotum posset respondere, (j) non habuit, ad ea sc(k) occulta cordis ipsius transtulerunt, quæ nullus laicorum dicere, nullus sacerdotum posset audire. Doluimus, (I) fateor, fratres, et hunc ejus mentis tumorem medelis patientiæ nostra: curare tentavilnus. Nolcbamus etenim ea illi exacerbare vulnera, quae suae animae insolentibus subinde sermonibus infligebat, et quem 8usceperamus ut fratrem,(m)delinire magis ipsum,quamvis ipse se suis responsionibus innolaret,quam contristare noslrisinterlocutionibus, nitebamur. Absolutus est Celidonius episcopus, quoniam se injuste sacerdotio fuisse dejectum, manifestatestium responsione,ipso etiam præsente, monstraverat; ita ut, quod Hilarius nobiscum residens posset opponere, non haberet. Remotum est ergo judicium, quod prolatum in hac sententia legebatur, quod tamquam(a)viduæ maritus sacerdotium tenere non posset. Quod nos quidem servanteslegalia constituta, sollicitius voluimus custodiri, non solum circa sacerdotes, sed circa clericos quoque minoris officii: nc ad sacram mHitiam hi permittantur accedere quibus sit tale conjugium, (b) vel qui contra apostolicam disciplinam non unius tantum uxoris viri fuisse monstrentur. Sed sicut cos, quos factum suum non potest excusare, aut non admittendos, aut si (c) fuerint, decernimus removendos, ita quibus hoc falso objicitur,(d)habila necesse est examinatione purgemus, ct suum officium perdere non sinamus, (e) Mansisset namque in illum prolata sententia, si objectorum veritas exstitisset. Redditus itaque est Ecclesiae suæ, et huic, quam amittere non debuit, dignitati coepiscopus noster Celidonius, sicut gestorum series: ct post decursam cognitionem sententia, quae a nobis est prolata, testatur.","prev":{"citation":"Epistolae 2-8","label":"quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-8"},"next":{"citation":"Epistolae 4-4","label":"quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-4"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}