{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 322","citation":"Leo the Great, Epistolae 322","ref":"322","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/322","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/322.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Paschasinus episcopus Lilybætanus, (c) Lucentius episcopus Asculanus, et Bonifacius presbyterEcclesiæ maximae urbis Romæ, vicarii sanctissimiacbeatissimi papae Leonis apostolicae sedis antistitis, pronuntiaverunt. Manifesta sunt quae Dioscorus Alexandrinae urbis antistes contracanonumdisciplinam regulasqueecclesiasticas, illicita praesumptione commisit,(d)sicut præterita gestorum,seu praesens declaravit assertio. Is namque, ut plura relinquamus, Eutychen consortem perfidiæ suae, a proprio episcopo sanctae recordationis Flaviano jure damnatum,in gratiam communionis, antequam cum his qui congregati fuerant in Ephesina urbe episcopis resideret, suscepisse cognoscitur. Sed illis quidem sedes apostolica veniam tribuit, quia contra votum gessisso quae patrata sunt approbantur; ita ut nunc usque adhaereant et beatissimo papæ, et universali sanctoque concilio: qua de re sacrosanctae communionis consecuti sunt medicinam. Praedictus vero, qui malorum perseverantia ornari se aestimat, cum debeat submissa fronte usque ad terram cum gemitu, ut convenit, inclinari, quoniam nec beatissimi papæ epistolam legi permisit ad venerandce memoriae Flavianum Christi antistitem scriptam: quippe cum ab his qui detulerant petitusut legi sineret, sacramenti satisfactione quod promiserat implere contempsit: quatenus pravi dogmatis augeretur impietas, et occasio laesionis vel scandali cunctis generaretur Eoclesiis. Patratis tamen his voluimus his sceleribus indulgere, et veniam quam caeteris episcopis praestitimus,dignanter impendere, cum nec similem judicandi (a) reperianturhabuisseflduciam. (b) Adjecit etiam accusatorum supplicatio variis referta criminibus,et tertio evocatus per reverentissimos fratres et coepiscopos nostros admonitione canonica, venire contempsit conscientiæ detentus arcano. Episcopos etiam a provinciali synodo, cui subdebantur, jure damnatos iniqua usurpatione suscipiens, ipse contra se damnationis sententiam provocavit, veterum patrum saepius statuta conculcans. Unde sanctus ac beatissimus papa caput universaiifl Ecclesis Leo,per nos vicarios suos, sancta synodo consentiente,Petri apostoli præditus dignitate,qui Ecclesiæ (c) fundamen et petra fidei, coelestis regni janitor nuncupatur,episcopali eum dignitate nudavit, et ab omni sacerdotali opere facit extorrem. Superest uti congregata venerabilis synodus canonicam contra prædiotum Dioscorum proferatjustitiasuadentesententiam.","prev":{"citation":"Epistolae 321","label":"Dilectissimis fratribus (n) RusTico, RAVENNIO, VENE- RIO, et caeteris episcopis…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/321"},"next":{"citation":"Epistolae 1-62","label":"(g) Leo episcopus MAHCIANO Auguslo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-62"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}