{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 4-10","citation":"Leo the Great, Epistolae 4-10","ref":"4-10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-10.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"CAP. III. Fides et consilium Dei circa incarnationem Verbi ezponuntur.-(b) Salva igitur proprietate utriueque naturae (c) et substantiae, et in unam coeunte S'ix personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: et ad resolvendum conditionis nostrae debitum, natura inviolabilia naturæ est unita passibili: ut, quod (d) nostris remediis congruebat, unus atque idem me diator Dei et hominum, homo Jesus Christus, et mori posset ex unq,et mori non posset ex altero. e) In integra ergo veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus quae in nobis ab initio Creator condididit, et quae reparanda suscepitv Nam illa quae deceptor intulit, et homo deceptus (f) admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minens:quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem præbuit,et Creator ac Dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis,non defectio potestatis. Proinde qui manens forma Dei fecit hominem,(a)idem in forma servi raetus est homo.Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura: £)et sicutformam servi Dei forma non adimit, ita formam Dei servi forma non minuit.(c)Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum divinisoaruissemuneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortissubiisse sententiam, seque in malis suis quoddam (d) de praevaricatoris consortio invenisse solatium; Deum quoque, justitiae exigente ratione, erga hominem, quem£)intantohonore condiderat,propriam mutasse sententiam;opus fuit secreti dispensatione consilii,ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari,primam erga nos pietatis suæ (f) dispositionem sacramento occultiore compleret; et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam contra Dei propositum non periret.,","prev":{"citation":"Epistolae 3-14","label":"(e) LEO episcopus, dilectissimo fratri FLAVIANO Constantinopolitano episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-14"},"next":{"citation":"Epistolae 5.1-2-17","label":"5.1 to 5.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5.1-2"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}