{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 4-30","citation":"Leo the Great, Epistolae 4-30","ref":"4-30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-30.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"CAP. IV.-Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt qui in Salvatoris nostri corpore neganthumanaesubstantiaevcritalem?Dicant quo sacrificio reconciliati,dicant quo sanguine sint redempti? Quis est qui tradidit semetipsum pro nobil oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephel. v,2)?aut quod umquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus pontifex altari crucis perimmolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit(Ps. cxv, 15), nullius tamen insontis occisio, propitiatio fuit mundi.Acceperunt justi, non dederunt coronas; ct de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suofinepersolvitrcum inter filios hommumunussolus Dominus noster Jesus Christus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnessuntetiam suscitati. Dcquibus ipse diccbat: Cumexaltalus fuero (a) a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 42). Fides etiam vera justificans impios, et creane justos ad humanitatis suae tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem; liberum habens per gratiam Doi de ejus potentia gloriari, qui contra hostem superbum in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.","prev":{"citation":"Epistolae 3-46","label":"LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-46"},"next":{"citation":"Epistolae 5-18","label":"LEO episcopus universis (h) Monachis per Palaestinam constitutis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-18"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}