{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 4-4","citation":"Leo the Great, Epistolae 4-4","ref":"4-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-4.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"CAP. IV. — Huic negotio sic finito, fratris et coepiscopi nostri Projecti querela succcesit: cujus ad nos litterae lacrymabiles et dolendæ, de superordi- ' nato sibi episcopo, sunt directæ. Epistola quoque ingesta est civium ipsius, et numerosa singulorum subscriptione firmata, invidiosissimis contra Hila- ' rium plena querimoniis: quod Projecto episcopo suo. aegrotare liberum non fuisset.ejusque sacerdotium in alium præter suam notitiam esse translatum, et tamquam in vacuam possessionem ab Hilario pervasore hærcdem viventis inJ3uctum. Quid hic fraternitas vestra sentiat, cuperemus audire. Quamquam de vestris animis nostra non debeatsententia dubitare: cum fratrem in lectulo constitutum, tam non infirmitate corporis aggravari quam alio videatis dolore torqueri. Quae spes illi de vita relinquitur, cui de sacerdotio suo desperatio, dum illi alter substituitur, irrogatur? Apparet (f) quam mitis sit corde Hilarius, qui obesse præsumptioni suae fraternæ mortis credidit tarditatem. Quantum enim in se fuit, illi subtraxitlucem,abstulit vitam, qui hunc (g) dolorem in locum ejus alterum subrogando, ne ad salutem illi recursus esset, injecit. EsLo ut (h) brevis fratri evenerit humanæ conditionis consueta migratio, quid sibi Hilarius quaerit in aliena provincia, et id quod nullus decessorum ipsius ante Patroclum habuit. (i) quid usurpat? cum et ipsum, quod Patroclo a sede apostolica temporaliter videbatur esse concessum, postmodum sit (j)sententia meliore sublatum? Easpectarentur certe vota civium, testimonia populorum; quæreretur honoratorum arbitrium, electio clericorum,quæ in sacerdotum solent ordinationibus ab his(k) qui noverunt Patrum regulas, custodiri: (l) ut apostolicæ auctoritatis norma in omnibus servaretur,qua praecipitur ut sacerdos Ecclesiae praefuturus, non solum attestatione fidelium, sed etiam eorum qai loris sunt testimonio muniatur (7 Tim. III, 7), aeque illius scandali rclinquatur occasio, cum per pacemetDeo placitam concordiam consonis omnium studiis, qui doctor pacis futurus est, ordinatur.","prev":{"citation":"Epistolae 3-6","label":"quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/3-6"},"next":{"citation":"Epistolae 5-3","label":"quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-3"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}