{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 453","citation":"Leo the Great, Epistolae 453","ref":"453","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/453","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/453.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Existenteoccasione filii nostri Gerontii Constantinopolim revertentis, conveniens fuit ad dilectionem tuam scripta dirigere, quibus studium tuum in causisecclesiaslicia, et (k) in his quæ ad fidem pertinent incilamus; ut contra hæreticorum conatus constanter obsistas, confidentes Dei misericordium præstituram ut scelestis ausibus etiam in hoc tempore digna reddantur. Sciat autem dilectio tua ad aliquantos fratres et coepiscopos nostros metropolitanos(l)litteras nos dedisse,quæ ut confestim ad unumquemque perveninnt,tua vel filii nostri Aetii presbyteri(m)debet diligentia providere. Si enim episcopalis constantia a sanclæ synodi Chalcedonensis definitionibus non recedit, certus sum quod clementissimus et Christianissimus princeps libenter tuebitur (n) sententiam suam, et quod sponte jam præstitit,multo magisrogatus efficiet, ne bene finita atquecomposita aliqua possint novitate violari. Miror sane calumniantium vanitati aliquid adhuc in epistola mea, quæ universo mundo placuit, obscurum videri, ut de ea putent (a) apertius exponendum: cum illius praedicationis tam (b) plana et solida sit assertio, ut nihil recipiat vel in sensu vel in sermone novitatis: quia quidquid tunc a nobis scriptum est, ex apostolica et evangelica probatur sumptum esse doctrina. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 452","label":"LEO episcopus ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/452","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/452"},"next":{"citation":"Epistolae 1-95","label":"LEO AETIO presbytero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-95"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}