{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 456","citation":"Leo the Great, Epistolae 456","ref":"456","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/456","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/456.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Licet laboribus dilectionis vestræ, quos pro observantia catholicæ fidei suscepistis, toto corde compatiar, et ea quae vobis ab hæreticis illata sunt non aliter accipiam quam si ipse pertulerim, intelligo tamen magis esse gaudii quam moeroris, quod confortantevosDominoJesu Christo inevangelicaapostolicaquo doctrinainsuperabiles perstitistis. Et cum vos inimici fidei Christianae ab Ecclesiarum vestrarum sede diveHerent, maluistis pcregrinationis injuriam pati, quam ulla impietatis ipsorum contagione violari. Unde ad Christianissimum principem nostrum (p)lilteras dirigens gratias egi ipsius pietati, quod vos,sicut nobis indicatum est, ea qua dignum erat chari tate suscepit. A cujus benevolentia non dubito eam vobis fiduciam esse collatam, ut pro unjversalis Ecclesiae statu constanter exsequi quæ sunt agenda possitis: quia et clementia ejus pro efendendis sanctæ synodi Chalcedonensis decretis sacerdotali fervet affectu, et nibil universo mundo præstari salubrius ac beatius potest, quam ut dispositum ante sæcula sacramentum inviolabiliter per omnia ecclesiastica (a) pace servetur et regia. Unumquemque igitur vestrum, quos idem animus et eademfidei causa conjunxit, vequi vos hæreticorum persecutione despecta, indefesso ardore fidei ex Ægypto sunt secuti, fraterno simul et paterno cohortor affectu, ut aequo et forti animo hæc tentamenta toleretis;agnoscentes vos non amisisse propria,sed majora meruissc,quorum brevi fatigatione, qua ad confessorum pervenitur coronas, ita utitur providentia Dei, ut per vestram patientiam multorum devotio roboretur, et cum gloria venerandi principis Alexandrina Ecclesia, depulsis haereticis, antiquam recipiat dignitatem. Datum quinto idus Octobris, Constantino et Rufo consulibus.","prev":{"citation":"Epistolae 2-90","label":"LEO AETIO presbytero","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/2-90"},"next":{"citation":"Epistolae 1-96","label":"LEO ANATOLIO episcopo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-96"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}