{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 5-10","citation":"Leo the Great, Epistolae 5-10","ref":"5-10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-10.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"CAP.IV.- Innotescimus autem quod et alia quaedam de ordinererum et regularum ecclesiasticarum constantiaecausa statuimus,scientes et vestram sanctitatem,si agnoverit,probaturam haec et confirmaturam.Qui enim ante multa tempora mosfuit,quem tenuit Constantinopolitana sancta Dei Ecclesia ad ordinandos metropolitanos Asianae et Ponticae et Thracicae diœcesis,et nunc per synodicam firmavimus sententiam, non tantum sedi Constantinopolitanae aliquid præstantes, quantum metropolitanis quietem providentes:propterea quia plurimis saepe morientibus episcopis, exoriuntur tumultus, dum sine regimine fuerint et (g) clerici et populi qui in eis sunt, et ordinem ecclesiasticum confundant quod vestram sanctitatem non latet,praesertim causa Ephesiorum, qui vobis sæpe molestiam ingesserunt. Firmavimus autem et centum quinquaginta sanctorum Patrum qui in Constantinopolim congregati sunt, canonem temporibus divae memoriae magni Theodosii,qui pronuntiat post vestram sanctissimam et apostolicam sedem primatum Constantinopolim habere loci secundi; scientes quia radium apostolicae vestrae sedis nimis (h) potentem in Constantinopolitanam Ecclesiam more solito protegentes sæpius (t) extendistis,dum sine invidia consueti estis bona vestra familiaribus mutuari. Quæ igitur statuimus ad amputandam omnem confusionem,ad confirmandam autem ecclesinsticam disciplinam,haec ut propria et amica et ad ornatum apta complecti dignare, sanctissime et beatissime pater.Qui enim locum vestrae sanctitatiscontinentsanctissimiepiscopi Paschasinus et Lucentius, et qui eum eis est reverentissimus presbyter Bonifacius,his ita constitutis vehementer resistere tentaverunt, procul dubio a vestra providentia inchoari et hoc bonum volentes; ut quemadmodum fidei.sic et ordinis vobis imputetur restitutio.Nos autem satisfacientes piissimis et amatoribus Christi principibus, qui pro hoc causa gaudent, et clarissimo senalui, et toti, sicut est dicendum, regiae urbi,congruum esse putavimus honorem ejus ab universali synodo confirmari,et tamquam ex tua initium sumpserit sanctitate, per hos quos fovere semper festinasti, confidenter firmavimus scientes quia omne bonum quod a filiis fit,ad proprios recurrit parentes. Rogamus igitur, honora et tuis sententiis nostrum judicium;et quemadmodum nos consensum in bonis capiti contulimus,sic et caput filiis quod decet adimpleat.Sic enim et piissimi principes curabuntur,qui tuae sanctitatis sicut legem affirmaverunt judicium, et Constantinopolitana sedes vicissitudinem suscipiet,quae vobis semper omne studium ad causam pietatis exhibuit, et zelo se ipsam conjunxitvobis ad concordiam.Utautem sciatis quia nihil gratiæ causa aut offensionis efficimus,sed nutu divino(j)gubernati,omnem vobis gestorum (k) vim insinuavimus ad consistentiam nostram et ad eorum quae a nobis acta sunt confirmationem et dispositionem.","prev":{"citation":"Epistolae 4-19","label":"Exemplar relalionis archetypi sanctæ magnæ et universalis synodi quæ in Chalced…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-19"},"next":{"citation":"Epistolae 1-57-39","label":"1 to 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-57"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}