{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 5-4","citation":"Leo the Great, Epistolae 5-4","ref":"5-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-4.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"CAP. IV. — Monente vero Apostolo, atque dicente: Et hi autem probentur primum, et sic ministrent (I Tam. III, 10),quid aliud intelligendum(b)putamus, nisi ut in bis provectionibus non solum matrimoniorum castimoniam sed etiam laborum merita cogitemus,ne aut(c)a baptismo novellis,aut a sæculari actu repente conversis officium pastorale eredatur;(d)cum per omnes gradus miliUm Chistianæ de incrementis profectuum debeat aestimari an ossint cuiquam majora committi?(e)Merito(f)beatorum Patrum venerabiles sanctiones cum de sacerdotum electione loquerentur, (g) eosdem ut idoneos sacris administrationibus censuerunt, (h) qui multo tempore per singulos officiorum gradus provecti, experimentum sui probabile præbuissent,ut unicuique testimonium vitae suae actuum suorum ratio perbiberet. Bi enim ad honores mundi (o) sine suffragio. temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta.. non adjuvant; quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum et cœlestium dignitatum?(b) ne in aliquo apostolica et ca- Donica decreta violentur, et his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium; cum valde iniquum sit et absurdum,ut imperiti magistris, novi antiquis,et rudes præferantur emeritis. In domo quidem magna sicut Aposto- Ius (c) disserit (II Timoth. II, 20), necesse est ut vasa diversa sint, quaedam aurea et argentea, quædam vero lignea et fictilia; sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur,(d) nec idem cst pretiosorum usus et vilium. Nam inordinata erunt omniz, si fictilia aureis, et lignea praeferantur argenteis. Sicut autem in ligneis et fictilibus corum hominum species figuratur qui nullis adhuc virtutibus nitent; ita in aureis et argenteis hi sine dubio declarantur qui per longae eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti,aurum probatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis ecclesiastica disciplina resolvitur, omnis ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subierunt ministerium, perverso eligentium judicio indebitum obtinent principatum.","prev":{"citation":"Epistolae 4-5","label":"Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/4-5"},"next":{"citation":"Epistolae 6-4","label":"Ad Episcopos Africanos Provinciæ Mauritaniæ Cæsariensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-4"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}