{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 518","citation":"Leo the Great, Epistolae 518","ref":"518","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/518","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/518","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/518.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet,qua aequalis est Patri; humanam, (d) qua major est Pater. Utrumque autem simul, non, duo, sed unus est Christus: ne sit quaternitas, non Trinitas Deus.Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus, Deus et homo; ac per hoc Christus est, Deus, anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur.Quis est ergo,per quem factus est mundus? Christus Jesus,sed in forma Dei, Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. (e) Item de singulis quibus homo constat. Quis nonestderelictus in inferno? ChristusJesus, sed in amma sola. Quis resurrecturus, triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo in his singulis Christus. Verum hæc omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem (Joan. xiv, 28). Quoniam naturæ humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris.","prev":{"citation":"Epistolae 517","label":"Item ejusdem in (c) Expositione Evangelii secundum Joannem, inter cætera (Traet…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/517","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/517"},"next":{"citation":"Epistolae 519","label":"Item ejusdem ex Libro (f) Assertionis fidei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/519","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/519"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}