{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 6-13","citation":"Leo the Great, Epistolae 6-13","ref":"6-13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6-13.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"CAP. VI. — Quod superest, exhortamur ut quia illic nonnullas Eutychiani ac Nestoriani erroris reliquias cognovimus remansisse, nunc etiam sedi apostolicae collabores. Victoria enim quam Christus Dominus noster suae donavit Ecclesiae, quamdiu in hoc mundo versamur, licet fiduciam majorem tribuat, non tamen in totum sollicitudinem perimit; nec ut dormiamus donata est, sed ut suavius laboremus. Unde in hoc quoque tuae vigilantiae sollicitudine volumus adjuvari, ut tua relatione currente (j) quid apud illas regiones doctrina Dominica proficiat, apostolicam sedem festines instruere: quatenus illius regionis sacerdotes, in quocumque usus exegerit, adjuvemus. De his vero quae (k) in saepe dicto concilio illicita cont ra venerabiles Nicaenos canones praesumptione tentata sunt,(l) ad fratrem et coepiscopum nostrum Antiochenae sedis praesulem scripsimus; (m) adjicientesetillud, quod nobis propterimprobitatem monachorum quorumdam regionis vestrae verbo mandasti per vicarios nostros, et hoc specialiter statuentes, ut praeter Domini sacerdotes nullusaudeat praedicare, seu monachus, sive ille sit laicus, qui cujuslibet scientiae nomine glorietur. Quastamen litteras, pro utilitate universalis Ecclesiae, per praedictum fratrem et coepiscopum nostrum Maximum, ad omnium (n) voluimus pervenire notitiam: et ob hoc his noluimus earum exemplar adjicere, quia quae praedicto fratri etcoepiscopo nostro injunximus, non dubitamus implenda. Et alia manu: Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data(a)tertio idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.","prev":{"citation":"Epistolae 5-17","label":"Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/5-17"},"next":{"citation":"Epistolae 1-75","label":"(d) LEO episcopus MARCIANO Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/1-75"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}