{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 6.17-34","citation":"Leo the Great, Epistolae 6.17-34","ref":"6.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/6.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6.17.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"xx,22), et donato intelligentiae lumine, sanctarum Scripturarum occulta pandebat; et rursus (f) idem vulnus lateris (Ib. 27), fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat, dicens: Videte manus meas et (g) pedes, quia ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39); ut agnosceretur in eo proprietas divina humanaeque naturæ individua permanere; et ita sciremus Verbum (h) non hoc esse quod carnem, at unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium aestimandus est vacuus (i) qui naturam nostram in Unigenito Dei, nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam resurrectionis agnovit. Nec sententiam beatiapostoli etevangelistae Joannisexpavitdicentis: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: et omnia spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hie eat Antichristus (I Joan. IV, 2,3). f Quid autem est solvere Jesum, nisi humanam ab eo L separare naturam (a) et sacramentum, per quodunum salvati sumus, impudentissimis evacuare figmentis? Caligansvero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione ejus eadem obcæcatione desipiat. Nam (b) si crucem Domini non putat falsam, et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat; cujus credit mortem, agnoscat et carnem: nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit fuisse passibilem; quoniam negatio vere carnis, negatio est etiam corporeae passionis. Si (c) ergo Christianam suscipit fidem, et a praedicatione Evangelii suum non avertit auditum; videat quae natura transfixa clavis pependerit (d) in crucis ligno, et aperto per militis lanceam latere crucinxi, intelligat unde sanguis et atqua fluxerit, ut Eoclesia Dei et lavacro (e) rigaretur et poculo. Audiat et beatum Petrum apostolum praedicantem, quod sanctificatio Spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi.","prev":{"citation":"Epistolae 6.1-16","label":"6.1 to 6.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/6.1"},"next":{"citation":"Epistolae 6.35-49","label":"6.35 to 6.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/6.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/6.35"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}