{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7.164-174","citation":"Leo the Great, Epistolae 7.164-174","ref":"7.164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.164.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Unde si quia episcoporum,vel apocrypha haberi (h) perdomos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eoa codices in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione vitiati, haereticum se noverit judicandum: quoniam QUI ALIOS ab errore non revocat, seipsum errare demonstrate CAp. XVI. De Dictinii scriptis. — (i) Postremo antem capitulo hoc prodidit justa querimonia, quod Dictinii tractatusquos secundum Priscilliani dogma. conscripsit, a multis cum veneratione legerentur, cum,si aliquid memoriæ Dictinii tribuendum putant, reparationem ejus magis debeant amare quam lapsum.Non ergo Dictinium, sed Priscillianum legunt, etillud probant, quod errans docuit, non quod (j)correctus elegit. Sed nemo hoc impune praesumat, nec inter catholicos censeatur quisquis utitur scriptis, non ab Ecclesia solum catholica, sed etiam a suo auctorcdamnatis.(a)Non sit perversis liberum simulare quod fingunt, nec sub velamine nominis Christiani, decretorum imperialium statuta declinent. Ideo enim ad Ecclesiam catholicam cum tanta cerdis diversitate conveniunt, ut et quos possuntsuos faciant, et legum severitatem, dum se nostros mentiuntur, effugiant. Faciunt hoc Priscillianistæ, faciunt Manichæi, quorum cum istis tam foederata eunt corda, ut solis nominibus discreti, sacrilegiis autem suis inveniantur uniti: quia etsi vetus Testamentum,quod isti se susciperc simulant, Manichæi refutant, ad unum tamen finem utrorumque tendit intentio,cum quod (6) illi abdicando impugnant, isti recipiendo corrumpunt. In exsecrabilibus autem mysteriis eorum, quae quanto immundiora sunt tanto diligentius(c)occuluntur, unum prorsus nefas est, una est obscenitas et similis turpitudo. Quam etsi eloqui erubescimus, sollicitissimis tamen inquisitionibus indagatam, et Manichaeorum, qui comproheu8i fuerant, confessione detectam, ad publicam fecimus pervenire notitiam: ne ullo modo posset dubium videri quod in judicio nostro, cui non solum frequentissima præsentia sa. eerdotum,sed etiam illustrium virorum dignitas, et pars quaedam senatus ac plebis interfuit ipsorum qui omne facinus perpetrarant ore reseratum est;","prev":{"citation":"Epistolae 7.147-163","label":"7.147 to 7.163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.147"},"next":{"citation":"Epistolae 7.175-193","label":"7.175 to 7.193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.175"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}