{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7.175-193","citation":"Leo the Great, Epistolae 7.175-193","ref":"7.175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.175.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"sicut ea quae ad dilectionem(d)tuam nunc direximus gesta demonstrant. Quod autem de Manichæorum foedissimo scelera, hoc etiam de Priscillianistarum incesUssima consuetudine olim compertum multumque vulgatum est. (e) Qui enim per omnia sunt impietate sensuum pares, non possunt in sacris suis esse dissimiles. (f) Decursis itaque omnibus quæ libelli series comprehendit, et a quibus commonitorii forma non discrepat, sufficienter, ut opinor, ostendimus quid de his quae ad nos fraternitas tua retulit censeamus, et quam non sit ferendum, si tam profanis erroribus etiam quorumdam sacerdotum corda consentiunt, vei, ut mitius dixerim, non resistunt. QUA CONSCIENTiA (g) honorem sibi praestitum vindicant, qui pro animabus sibi creditis non laborant? Bestiae irruunt, et ovium septa non claudunt. (h) Fures insidiantur, et excubias non praetendunt. Morbi crebrescunt, et remedia nulla prospiciunt. Cum (i) autem etiam illud addunt, ut his qui sollicitius agunt consentire detrectent, et impietates olim toto orbe damnatas,subscriptionibus suisseanathematizare dissimulent; quid de se intelligi volunt, nisi quod non de numero fratrum, sed de parte (j) sunt hostium? CAP. XVII. An caro Christi vere requieverit in sepulcro. — In eo vero quod (k) in extrema familiaris epistolæ tuae parte posuisti, miror cujusquam catbolici intelligentiam laborare, tamquam incertum sit an descendente ad inferna Christo,caro ejus rcquieverit in sepulcro: quae sicut vere et mortua est et sepulta, ita vere est die tertio suscitata. Hoc enim et ipse Dominus denuntiaverat, dicens ad Judaeos: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, J9). Ubi evangelista subjungit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Ibid., 2i). Cujus rei veritatem etiam David propheta prædixerat, loquens sub persona Domini Salvatoris, et dicens: Insuper et caro mea (I) requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionefn (Psal.","prev":{"citation":"Epistolae 7.164-174","label":"7.164 to 7.174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.164"},"next":{"citation":"Epistolae 7.194-205","label":"7.194 to 7.205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.194"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}