{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7.29-45","citation":"Leo the Great, Epistolae 7.29-45","ref":"7.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.29.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"nem his malis est incitata, quibus dcbuit esse correcta. Quæ vero illic aut quanta pars plebium (i) a contagione pestis hujus aliena est ubi,sicut dilectio tua indicat,lethali morbo etiam 87 quorumdam sacerdotum corda corrupta sunt;et per quos opprimenda falsitas et defendenda veritas(j)credebatur, peripsos doctrinæ Priscillianæ Evangelium subditur Christi, ut ad profanos sensus pietate sanctorum vo. luminum depravata,sub nominibus prophetarum et apostolorum non hoc praedicetur quod Spiritus sanctus docuit,sed quod diaboli minister inseruit.Quia ergo dilectio tua fideli, quantum potuit, diligentia damnatas olim opiniones(k) sedecim capitulis comprehendit, nos quoque strictim omnia retractamus, ne aliquid harum blasphemiarum aut tolerabile videatur aut dubium. CAP. I. Quam impie de Trinitatepersonarum in Deo sentiant Priscillianistæ. — Primo itaque capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris,et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tanquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur; nec alius sit qui genuit, alius quigenitus6St, (a) alius qui de utroque proccesit; sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non (6) in tribus sit accipicnda personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt: cujus discipuli etiam Patripassiani mcrito nuncu pantur; quiasi ipse eat Filius, qui est Pater, crux Filii, Patris est passio; et quidquid in forma servi Filius Patri obediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit. Quod catholicæ fidei sine ambiguitate contranum est, quae (c) Trinitatem Deitatissic δμοούσιον confitetur, ut Patrem, et Filium, et Spiritum sancium sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat æquales: quia Unitatem in Trinitate non eadem persona, sed eadem implet essentia. CAP. II. De virtutibus quas ex Deo procedere fingunt. — In secundo capitulo ostenditur ineptum vanumque commentum (d) de processionibus quarumdam virtutum ex Deo, quas habere coeperit et quas essentia sui ipse præcesserit.","prev":{"citation":"Epistolae 7.23-28","label":"7.23 to 7.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.23"},"next":{"citation":"Epistolae 7.46-59","label":"7.46 to 7.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.46"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}