{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7.60-76","citation":"Leo the Great, Epistolae 7.60-76","ref":"7.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.60.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Qui, sicut in nostro examine detecti atque convicti sunt, Dominicum diem, quem nobis Salvatoris, nostri resurrectio consecravit, exigunt in moerore jejunii; solis, ut proditum est, reverentiae hanc continentiam devoventes: ut per omnia sint a nostrae fidei unitate discordes, et dies qui a nobis in lætitia habetur, ab illis in afflictione ducatur. Unde dignum est ut inimici crucis et resurrectionis Christi talem excipiant sententiam, qualem elegerunt doctrinam. CAP. V. Quod animam hominis divinæ asserunt esse substantæ. — Quinto capitulo refertur quod animam hominis divinæ asserant esse substantiæ, nec a natura Creatoris sui conditionis nostrae distare naturam. Quam impietatem ex philosophorum quorumdam et Manichæcorum opinione manantem catholica fides damnat: sciens nullam tam sublimem tamque præc!puam esse facturam, cui Deus ipse natura sit. Quod enim de ipso est, (h) id est quod ipse,neque id aliud est i00 quam Filius et Spiritus sanctus. Praeter hanc autem summae Trinitatis unam, consubstantialem, et sempiternam, atque incommutabilem Deitatem, nihil omnium creaturarum est quod non in exordio sui ex nihilo creatum sit. Non autem quidquid inter creaturas eminet Deus est, nec si quid magnum est atque mirabile, hoc est quod ille qui facit mirabilia magna solus (ps. xxxv, 4.) Nemo hominum veritas, nemo sapientia, nemo justitia est; sed multi participessunt veritatis, et sapientiæ atque justitiae. Solus autem Deus nullius participationis indigus est: de quo quidquiddigne utcumquesentitur, non qualitas est, sed essentia. Incommutabili enim (a) nibil accedit, nibil deperit: quia esse illi, quod est sempiternum, semper est proprium. Unde in se manens innovat omnia, et nihil accepit quod ipsenon dederit. Nimium igitur superbi nimiumque sunt caeci (b) qui cum dicant humanam animam divinae esse substantiae, non intelligunt nihil se aliud dicere quam Deum esse mutabilem, et ipsum perpeti quidquid potest naturae ejus inferri.","prev":{"citation":"Epistolae 7.46-59","label":"7.46 to 7.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.46"},"next":{"citation":"Epistolae 7.77-97","label":"7.77 to 7.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.77"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}