{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7.91-106","citation":"Leo the Great, Epistolae 7.91-106","ref":"7.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.91.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas, incolumium et in pacis securitate degentium libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore, hoc verae salutis singularc (a) praesidium cuiquam denegemus. CAP. VI. Christi ad baptisma Joannis accedentis mysterium.-(b) Si quis autem Epiphaniae festivitatem, quæ in suo ordine debito honore veneranda est, ob hoc (c) aestimat privilegium habere baptismatis, quia hoc (d) quidam putant,quod in eadem die Dominus ad baptismum sancti Joannis accesserit; sciat illius baptismi aliam gratiam,aliam fuisse rationem; nec ad eamdem pertinuisse virtutem qua per Spiritum sanctum renascuntur, de quibus dicitur: Qui MOM (e) ex sanguine, neque ex voluntate camis, neque ex voluntate trin, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13.) Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec quaerens remedium renascendi, sic voluit baptizari (Matth. III, t5), quomodo (/) et voluit circumcidi, hostiamque pro se emundationis offerri: ut qui factus fuerat ex muliere, sicut Apostolus ait, fieret et sub lege (Galat. IV, 4), quam non venerat solvere, sed implere (Matth. v, i1), et implendo finire (g) sicut beatus Apostolus praedicat dicen!: Finis autem legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens (Colos. I, i8) se docuit esse principium. Et tunc regenerationis potentiam sanxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemptionis, et aqua baptismatis (Joan. xix, 34). Sicut ergo vetus testamentum novi testificatio fuit, et lex per Mosen data eat, gratia aulem et veritas per Jesum, Christum facta est (Joan. I, i7): (h) sicut diversa sacrificia unam hostiam præformarunt, et multorum agnorum occisio illius immolatione finita est, de quo dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan.","prev":{"citation":"Epistolae 7.71-90","label":"7.71 to 7.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.71"},"next":{"citation":"Epistolae 7.107-125","label":"7.107 to 7.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.107"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}