{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7.98-114","citation":"Leo the Great, Epistolae 7.98-114","ref":"7.98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.98.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"qui non in feminarum ventribus formant homines, sed in h;creticorum cordibus tales fabricantur errores. Quod immundissimum virus de Manichææ impietatis specialiter fonte procedens, olim fides catholica deprehendit atque damnavit. CAP.IV. Filios promissionis per Spiritum sanetum conceptos essedicunt.— Nona autem annotatio manifesta quod lilios promissionis, ex mulieribus quidem natos,sedexSpiritu sanctodicantesseconcepios: neillasoboles quæ de carnis semine nascitur, (i) ad Dei conditionem pertinere videatur. Quod catholicae fIdei repugnans atque contrarium cst, qum omnem hominem in corporis animaeque substantia a conditore uuiversitatis formari atque animari intra materna viscera confitetur: manente quidem illo peccati mortalitatisque contagio, quod in prolem a primo parente transcurrit; sed regenerationis sacramento subveniente, quo(j) perSpiritum sanctum promissionis filii renascuntur, non in utero earnis, sed in virtuto baptismatis. Unde et David, qui utique erat promissionis filius dicit ad Dcum: Manus tuæ fecerunt, me, et plasmaverunt me (Ps. CXVIII, 75; Job x, M). Et ad Jeremiam Dominos ait: Prins quam te formarem in utero, novi te; et in vulva matris tuæ sanctificavi te (Jerem. i, 5). CAP. X.Affirmantanimas in cælo, peccanles, in corpora detrusas pro peccati pæna. — Decimo autem capitulo referuntur asscrere, animas quæ humanis corporibus inseruntur fuisse(k) sine corpore, et in cœleeti habitatone peccasse, atqueob hoc a sublimibus ad inferiora delapsas, in diversæ qualitatis principes incidisse, et per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores, corporibus esse conclusas, sorte diversas et conditione dissimili: ut qu idquid in hac vita varie et inæqualiter provenit, ex præ- -caedentibus cansis videatur703 accidere. Quam impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt; sed omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit, constanter praedicans atque veraciter, quod animae hominum,priusquam suisfa) inspirarentur corporibus, non fuere, nec ab alio incorporantur nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator et corporum;","prev":{"citation":"Epistolae 7.77-97","label":"7.77 to 7.97","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.77"},"next":{"citation":"Epistolae 7.115-134","label":"7.115 to 7.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7.115"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}