{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 8-7","citation":"Leo the Great, Epistolae 8-7","ref":"8-7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-7.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"CAP. V. — Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt qui in Salvatore nostro neganthumani corporis veritatem?Dicant quo sacrificio renonciHati; dicant quo sanguine sint(h)redempti? Quia est,ut ait Apostolus, qui tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. v. 2): Aut quod umquam sacrificium (i) sacratius fuit,quam quod verus et aeternus PontifexU)altari crucis per immolationem suae carnis imposuit?(k) Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit(Ps. CXV, i4), nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi. Acceperuntjusti,non dederunt coronas, et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patienlim, non dona justitiae. (a) Singulares quippe in singulis mortes ruerunt,nec alterius quisquam debitum suo finp, persolvit: cum interfilios hominum unus solusDominus noster Jesus Christus,qui vere erat Agnus immaculatus, (b) exstiterit,in quo omnescrucifixi, omnes mortui,omnes sepulti, omnes (c) sunt etiam suscitati.Dequibusipsedicebat: Cam exaUatus fuero aterra, omnia traham (a) ad me (Joan. XII, 32). Fides etenim verajustificans impios, et creansjustos, ad bumanitatis suae tracta participem, in illo acquirit sa- Iutem, in quo solo homo se invenit innocentem: liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari,qui contrahostem humani generis (e)in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.","prev":{"citation":"Epistolae 7-11","label":"(d) LEO episcopua LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/7-11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/7-11"},"next":{"citation":"Epistolae 9-6","label":"(d) LEO episcopua LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-6"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}