{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 9","citation":"Leo the Great, Epistolae 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"CAP. IX. — Unde quia nostra longe alia videtur intentio, nam omnium Ecclesiarum statum et concordiam custodiri cupimus sacerdotum, ad unitatem vos vinculo charitatis hortantes et obtestamur, et affectione congrua commonemus, ut ea quae a nobis Deo inspirante et beatissimo Petro apostolo, discussis probatisque nunc omnibus causis decreta eunt, pro vestra pace et dignitate servetis: certi non tam nostro quam vestro honori proficere, quod talia sLatuisse cognoscimur. Non enim nobis ordinationes vestrarum provinciarum defendimus, quod potest forsitan ad depravandos vestrae sanctitatis animas\" Hilarius pro suo more mentiri; sedvobispernostram sollicitudinem vindicamus, ne quid ulterius liceat novitati, nec Praesumptori locus ultra jam pateat privilegia vestra cassandi. Nostræ (f )etiam gratulationi hoc solum crescere profitemur, si etapostolicæ sedis diligentiaapud vos illibata servetur,et per sacerdotalis disciplinae custodiam honori vestro perire, quod suum est,(g) improbis usurpationibusnoDsinamus. Et quoniam honoranda est setnper antiquitas, fratrem et coepiscopum nostrum(h)Leontium probabilem sacerdotem,hac,si vobis placet,dignitate volumus decorari: utpraetor ejus consensum alterius provinciæ non indicatur a vestra sanctitate concilium,eta vobis omnibus, qnemadmodum vetustas (i) ejus et probitas exigit, honoretur, metropolitanis privilegii sui dignitate servata. Æquum est enim, nec ulli de fratribus fieri videtur injuria, si his qui sacerdotii vetustate præcedunt, pro aetatis suae merito in Buis provinciis a sacerdotibus caeteris deferatur.Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.","prev":{"citation":"Epistolae 8","label":"quioris episcopi consensum alterius provinciæ con-cilium non indicatur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/8"},"next":{"citation":"Epistolae 54","label":"(m) Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Augusti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/54"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}