{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 9-6","citation":"Leo the Great, Epistolae 9-6","ref":"9-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/9-6.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"CAP. VI. — Licet ergo in uno Domino (n Jesu Christo, vero Dei atque hominis filio, Verbi et carnis una persona sit,quæ inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligenda: tamen sunt ipsorum operum qualitates,et (g)sinceræ fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo Deitatis: quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quia siquoa erum sine carne non enicit. ne Verbi enim potentia nec conciperet Virgo Inec pareret,et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret.Sine Verbi potentia non adorarent ma.- gi puerum, stella indice declaratum;et sine veritate carnis nonjuberetur in lEgyptum transferri puer, et ab Herodis persecutione subduci. Sine Verbi potentia non(h) diceret vox Patris missa de cœlo: Nic est Filius meus dilectus in quo mihi (l) bene complacui (MaUh) III, 17), et sine veritate carnis non protestaretur Joannes:Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit(j)peccata mundi (Joan. 1, 29). Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset neeessarius fatigato. Postremo eine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem (Joan. xiv, 28): cu m catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionom beati apostoli Petri, unum Christum Dei vivi Filium (Matth. xvj, 16), et hominem credit, et Verbum. Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nihil umquam inter utramque formam divisionis exstiterit, et per omnia incrementacorporea unius persona: fuerint totius temporis actiones;(a) ea ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid (b) cujus formae sit ex operum qualitate sentimus (c).","prev":{"citation":"Epistolae 8-7","label":"(d) LEO episcopua LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/8-7"},"next":{"citation":"Epistolae 10-3","label":"(d) LEO episcopua LEONI Augusto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/epistolae/10-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/epistolae/10-3"},"credit":{"text":"Leo the Great, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp894/tmp894/tmp894.tmp894.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}