{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones [Attributi] 1.10","citation":"Leo the Great, Sermones [Attributi] 1.10","ref":"1.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.10.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Sermones [Attributi]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"CAP. X. — (h) Nativitas enim Domini secundum carnem, quamvis habeat quaedam propria quibus humanae conditionisinitia transcendat,sive quodsolusab inviolata Virgine sine concupiscentia.carnis est conceptus et natus, sive quod ita e visceribus matris est editus,ut fecunditas pureret et virginitas permaneret, non alterius tamen naturae erat ejus caro (/) nostrae, nec alio illi quam caeteris bominibus anima est inspirata principio, quæ excellerct,non diversitate generis,sed sublimitate virtutis. Nihil enim carni suæ habebat adversum, nec discordia desideriorum gignebat compugnantiam(a)voluntatum. Sensus corporei vigebant sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamineDeitatis et mentis, nec tentabatur illecebris, nec cedebat injuriis. Verus homo vero unitus est Deo; nec secundum existentem prius animam deductus est e cœlo,noc secundum carnem creatus ex nihilo, eamdem gerens in Verbi Deitate personam, et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam.Non enim esset Dei hominumque mediator,nisi idem Deus idemque homo (b)in utroque ct unus esset et verus. (c) Deinde non Deum tantum dicimus Christum, sicut hæretici Manichaei, nec hominem tantum sicut haeretici Photiniani; nec ita hominem, ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturanl, sive unimam, sive mentem rationabilem, sive carnem, quæ uon de femina sumpta sit, sed facta de Verbo, in carnem couverso atque mutato: quæ tria falsa et vana Apollinaristarum haereticorum (d) tres varias protulerunt partes. Nec dicimus quod hcata Virgo Maria hominem sine Deitate conceperit, qui creatus a Spiritu sancto, postea sit susceptus a Verbo, quod Nestorium praedicantem merito justeque damnavimus; sed dicimus Christum Dei Filium,Deum verum,natum de Deo Patre, sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum natum de matre homine, certa plenitudine temporis; nec ejus humanitatem, (e) qua major est Pater, minuere aliquid (f) ei naturæ quæ æqualis estPatri.Hocautemutrumque unus est Christus, qui verissimo dixit et secundum Deum: Ege el Pater unum sumus (Joan. xl; et secundum hominem: Paler major me est (Joan. xix).","prev":{"citation":"Sermones [Attributi] 1.9","label":"Sermon 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.9"},"next":{"citation":"Sermones [Attributi] 1.11","label":"Sermon 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.11"},"credit":{"text":"Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}