{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones [Attributi] 1.2","citation":"Leo the Great, Sermones [Attributi] 1.2","ref":"1.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.2.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Sermones [Attributi]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"CAP. II. — (d) Numquam enim abomnipotentiaPatris, et Filii. Spiritus sancti est discreta majestas. Et quidquid in dispositione omnium rerum agit divina moderatio ex totiusvenitprovidentiaTrinitatis. Una est ibi benignitas misericordiae, una censura justitiæ; nec aliquid est in actione divisum, ubi nihil est in voluntate diversum. Quæ ergo illuminat Pater, illuminat Filius, illuminat Spiritus sanctus. Cumque alia sit persona missi, alia mittentis, alia promittentis, simul nobis et unitas manifestatur et Trinitas; ut essentia habens aequalitatem, et non recipiens solitudinem, et ejusdem substantiæ et non ejusdem intelligatur esse personae. Quod ergo salva cooperatione inseparabihsDeitatis, quaedam Pater, quædarn Filius, quædam proprie Spirltussanctus exsequitur, nostras redemptionis dispositio, nostrae salutis est ratio. Si enim homo ad Imaginem et similitudinem Dei factus (Gen. i), in suae naturæ honore mansisset,nec diabolica fraude deceptus, a lege sibi posita per concupiscentiam deviasset, creator mundi creatura non fieret: neque aut sempiternus temporalitatem subiret, ant aequalis Deo Patri Filius Deus formam servi, et similitudinem carnis peccati assumeret. Sed quia invidia diaboli mors inlravit in orbem (e) terræ (Sap. II), et aliter solvi captivitas humana non potuit,nisi causam nostram ille susciperet (f) sine majestatis suae damno, et verus homo fieret, et solus peccati contagium non haberet: divisitsibi opus nostrae reparationis misericordia Trinitatis,ut Pater propitiaretur, Filius propitiaret, Spiritus sanctus igniret. Si igitur duce gratia, dilectissimi, fideliter sapienterque noscamus, quid Patri, quid Filio, quid Spiritui sancto in reparatione nostra proprium, quid ve communesit;ea quæ pro nobis humiliter (g) et corporaliter gesta sunt, ita proculdubio suscipiemus, ut nihil indigum de una atque eadem Trinitatis gloria sentiamus. Quamvis enim nulla mens ad cogitandum de Deo, nulla ad loquendum lingua sufficiat,.tamen quantumcumqueilludest quodnumanointellectu de essentia paternae Deitatis attingitur, nisi unum atque idem est, (h) cum vel de Unigenito ejus, vel de Spiritu sancto cogitatur, non pie sapitur,sed nimis carnaliter caligatur, et ipsum quod de Patre congruenter sentiri videbatur, amittitur:quiadetota Trinitate receditur, si in ea unitas non tenetur. Nulla autem ratione vere est unum, quod aliqua est inaquælitate diversum. Cum ergo ad confitendum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum aciemmentis intendimus, procul ab animo formas visibilium rerum, et aetates temporalium naturam, procul corpora locorum, et loca corporum repellamus. Discedat a corde, quod spatio extenditur, quod iine concluditur, et quidquid nec semper ubique, nectotum est. Cogitatio de Deitate Trinitatis concepta, nihil perdistantiam intelligat, nibil pergradus quaerat; (i) aut si quid dignum Deo senserit, nullihoc ibi audeat negare personae.","prev":{"citation":"Sermones [Attributi] 1.1","label":"Sermon 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.1"},"next":{"citation":"Sermones [Attributi] 1.3","label":"Sermon 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/1.3"},"credit":{"text":"Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}