{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones [Attributi] 18.2","citation":"Leo the Great, Sermones [Attributi] 18.2","ref":"18.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/18.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/18.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/18.2.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Sermones [Attributi]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"CAp. II — Sed quod tunc sancto Petro secundum litteram gestum est, circa nos quoque mystice geri agnoscimus, si fidem Petri sequamur. Sumus enim et nos in hoc mundo velut in carcere constituti. Si ergo a Domino visitari mereamur, mittitur ad nos angelus Dei, et dicit ad unumquemque nostrum: Præcinge te et calcea te calceamenta tua, et operi et vestimentum tuum. et sequere me. Præcingimus nos, si lumbos corporis nostri pudicitiæ circulo [Forte cingulo] circumdemus, dicente (a) Apostolo: Sint lumbi vestri præcincti (Luc., XII, 35) in castitate. Calceamus et pedes nostros, si gressus vitæ nostræ præceptis evangelicæ fidei muniamus, ut securi spinas peccati et iniquitatis tribulos conculcemus. Operimus nos et vestimento, si vestem illam nuptialem, id est baptismi gratiam, conservemus in nobis. Hæc itaque fideliter impleamus: statim cadent catenæ de manibus nostris, id est catenæ peccatorum, quibus constricti et colligati secundum animam tenebamur. Sec nec aliter decarcere. in est de mundi hujus errore, evadere possumus, nisi a Domino per angelum visitemur.Aperitur nobis et porta ferrea, id est et porta mortis, et pæna, quam Filius Dei passionis suæ virtute comminuit; et tunc veniemus ad domum Mariæ, id est ad Ecclesiam Christi, ubi Maria mater Domini habitat, et illic occurret nobis puella nomine Rhode. Conveniens autem hujusmodi nomen Rhode salutis nostræ mysterium est. Rhode enim secundum litteram græcam rosa nuncupatur.Venientibus ergo nobis ad domum Mariæ, puella nomine Rhode occurrit, id est congregatio sanctorum, quæ sanguine martyrii glorioso velut rosa refulget.","prev":{"citation":"Sermones [Attributi] 18.1","label":"Sermon 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/18.1"},"next":{"citation":"Sermones [Attributi] 19.1","label":"Sermon 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/19.1"},"credit":{"text":"Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}