{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones [Attributi] 20.2","citation":"Leo the Great, Sermones [Attributi] 20.2","ref":"20.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.2.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Sermones [Attributi]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"CAP. II.- Verumtamen si aliquis dicat cur ante duos vates et tres discipulos voluit transfigurari, reminiscatur ipsius luculenti primi sermonis Domini; ipse inquit Judæis: In lege vestra seriptum est quia duorum hominum sit verum testimonium (Joam. XIII, 17). Ut autem seipsum ostenderet esse qui dixit Moysi Ego sum qui sum, et hæc dices filiis Israel: Qui est: misit me ad vos (Exod. III, 14 ): quique eumdem Moysem ob liberationem filiorum Israel ad Pharaonem miserat, et ei in monte Sina legem dederat, atque prophetam Eliam igneo curru in aereum cœlum devexerat, hos testes ad suæ claritatis transfigurationem divina potestate cum discipulis contemplandam perduxerat; nimirum unum eorum revocans a limine mortis, alterum a translatione paradisi. Nullus enim scire poterat supulcru Moysi, nisi qui jussit et ad se eum perduxit; et nemo quo esset Elias translatus cognoverat, nisi qui eum ad se vocaverat. Hic est enim Unigenitus Patris, qui propter humari generis redemptionem effici voluit primogenitus matris. In hac namque hodierna transfiguratione coadunare voluit utriusque paginæ concordationem. Ut enim ostenderet se esse legis Dominum et prophetam, hos voluit perducere ad testimonium evangelistarum. In hac siquidem transfiguratione placuit ei, dispensatori Patris ostendere Filii dispensatorem, scilicet Petrum Moysi, et castum veterem casto novo demonstrare voluit, Eliam Joanni. Duos soles in monte cernebant hodie discipuli,unum, qui ab eis omnibus contemplabatur in firmamento, et alterum, qui splendidius eo fulgens a vatibus et discipulis cernebatur, facies Jesu. Hic vero Sol, qui in monte rutilabat, illum qui in firmamento est sua potentia illustrabat. Iste namque Sol justitiæ ardens et lucens; ardendo enim in se accendit fideles, lucendo illuminat omnes. De isto namque Sole ait Joannes: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joam. I, 9).","prev":{"citation":"Sermones [Attributi] 20.1","label":"Sermon 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.1"},"next":{"citation":"Sermones [Attributi] 20.3","label":"Sermon 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/20.3"},"credit":{"text":"Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}