{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones [Attributi] 3.3","citation":"Leo the Great, Sermones [Attributi] 3.3","ref":"3.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/3.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/3.3.md","author":{"name":"Leo the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great"},"work":{"title":"Sermones [Attributi]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"CAP. Ill. — Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes,quia hodie est Quadragesima.Audiant illi, inquam, ut jejunare incipiant; et isti, ut abstinere non desinanl,et communiter in (e) arcam Christi intrare festinent. Immo festinent amplius,qui tardius abstinere cœperunt,ut castigatiores et puriores introeant. Quia (/) arca Domini in periculis jejunium sustentare prævalet,temulentum sustinere non novit. Admonemus ergo vos, sicut(g) ante jam diximus, nostri temporis homines, ut in hie mundi turbinibus ad domum Dei certatim unusquisque confugiat, sicut et sui temporis homines Noe justus admonuit.Admonuitenim illos futurum diłuvium,et praedicare non destitit; et licet vox praedicationis non sit audita, tamen etsi tacebat lingua.opera loquebantur; etsi(h) silebant voces,fabrica personabat. Cum enim aedificabat tam grande opus arcae illiu8,causam cur fieret ipso opere testabatur.Testabaturenim ipso apparatu nova tabernaculanovis periculis profutura.Sapiens enim quisque intelligere poterat naufragii nescio quid imminere, cum domus talia fieret,quæ non (i) haereret terrae,sed nataret in gurgite; cum hospitium hujusmodi pararetur, quod nec pavimentum solo defigeret,nec fluctibus unda 8ubmergeret.Quis,inquam,sapiens non intelligeret adesse diiuvium,cum videret tale domicilium fieri,quod susceptos intra se non tam clauderet quam portaret,quod non tam pluviarum imbres repelleret cuam naufragii procellas arceret?Quo, inquam, ex hospitio(;) non advertit periculum hominis: in quo hospitio non esset habitandum, sed potius exsulandum; in qualibet parte mundi futurum essetcum ipsis babitaculum peregrinum.(£)lpse ergo sanctus Noe opere populis praedicabat, et dicebat illud evangelicum Domini dictum: Si mihi non creditis, operibus credite (1) (Joan. x, 38).'","prev":{"citation":"Sermones [Attributi] 3.2","label":"Sermon 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/3.2"},"next":{"citation":"Sermones [Attributi] 4.1","label":"Sermon 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-the-great/sermones-attributi/4.1"},"credit":{"text":"Leo the Great, Sermones [Attributi], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp892/tmp892/tmp892.tmp892.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}