{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De curandis vulneribus sclopettorum 12","citation":"Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/12.md","author":{"name":"Leonardo Botallo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo"},"work":{"title":"De curandis vulneribus sclopettorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Alia ratio Alphonsi: „ Argumento etiam sunt eius artifices, qui con\" fectionis tempore ab acribus abstinent, vt „ caepe, allium, & caetera huius generis, & expe „ rientia autem (& si causam ignorent) ea sibi \" obesse cognouerunt. Sed quid dicemus de hoc genere medij, nunquid venenositatem probet aliquam pulueri inesse? Absit Amò caliditatem. Nam vltra calorem, qui motu augetur, cibis item acribus altus artifex sanguine calidior spi ritibusque redditur: quod si tundendo acria, eorum subtilissimum pollinem in pulmones traxerit inspiratione, nemo est qui magis eas partes calefieri neget, ex consequenti laesionem aliquam sequi posse, cuius causam ignotam esse \"inconsultò dicit. Deinde vt magis suam ro„ boret opinionem, putrefactionem, mordica„tionem, rosionem, vlcerationem, & corruptio„nem esse venenum comitantia propria symptomata affirmat, ac si putrefactionem non faciat prohibita transpiratio calidorum & humidorum humorum, vel alterius particulae putridae continuitas, vel contiguitas, vt in po tridis vlceribus perpetuò videmus, & alia praeter haec multa vel non mordicet, rodatque bilis flaua, si ad vlcera feratur, vel mel, aut aeris flos, vel aliud quippiam simile, si apponatur, vel haec eadem bilis, & atra non vlcerent, non corrumpant, si in aliquam partem abundanter corruant.","prev":{"citation":"De curandis vulneribus sclopettorum 11","label":"PETTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/11"},"next":{"citation":"De curandis vulneribus sclopettorum 13","label":"PETTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/13"},"credit":{"text":"Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum","quality":"ocr"}}