{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De curandis vulneribus sclopettorum 54","citation":"Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/54.md","author":{"name":"Leonardo Botallo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo"},"work":{"title":"De curandis vulneribus sclopettorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Possumus, & herri nis & masticatoriis medicamentis ad fauces & nares euocare. Hetrina tamen, nisi vigeat necessitas, subterfugienda esse laudo: molestiam nanque maiorem inferunt: prosunt ta men maximè, si ratione sint administrata. Similiter si cubitus malè habeat, quòd hoc remedij genus desideret, venas manuum, vel eas, quae infra cubitum sunt (affectae tamen parti viciniores) secabimus. Eodem modo si coxa, eam, quae in pede, vel poplite, vel viciniorem aliquam aliam, si se ostenderit, vel circumiacentem cutem scalpello obtundere, vel easdem vesicare. Verùm isthaec facere, facillimum est: quantum enim, quando, & quomodo, difficile. Fieri debet deriuatio, quando fixus aliquis humor partem aliquam obsidet, sic vt euacuato, purgatóque (vt decet) priùs corpore, neque solo Naturae beneficio, neque dissoluentium medicamentorum ope difflari quidem posuerit, praecipuè propter eius multitudinem, vel propter eius crassitiem, vel lentorem, vel cutis densitatem. Tantum, ac tandiu deriuandum est, quoad partem in proprium habitum restitueris. Ve rùm reiteratis vicibus, si vnica non suffecerit: vt plurimum enim non sufficit. Facilè enim non dissipatur humor, qui longo tempore parti alicui est infixus, praecipue si neruosa haec fuerit: quare ab iis ad euacuationem, quae à propria parte sit, est recurrendum.","prev":{"citation":"De curandis vulneribus sclopettorum 53","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/53"},"next":{"citation":"De curandis vulneribus sclopettorum 55","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/55"},"credit":{"text":"Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum","quality":"ocr"}}