{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De curandis vulneribus sclopettorum 59","citation":"Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/59.md","author":{"name":"Leonardo Botallo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo"},"work":{"title":"De curandis vulneribus sclopettorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Sed quum dissolutum quasi vnguentum velis, oui album praeponitur: constipat autem magis suo glutino. Ast ligaturae reuel. Ligaturae. lentes vnà adhibitę magnam in iis opem ferunt: quae quomodo sint vsui conferendę, in capite de reuellentibus concipies. Quòd si horum remediorum auxilio voti compos non fias, ad ignita instrumenta propera, si iis Cauterium actuale. manantis venae ora contingere existimes. Celeriùs nanque, tutiùs, ac minore noxa effectum praestant, quàm quae vrunt medicamenta. Haec siquidem ingentem, ac per horas multas dolorem excitant, vnde & fluxus interdum vehementer irritatur. Praetereà si non compresserint, actualibus cauteriis difficilè iuuabis, donec scilicet sit exempta ab illis byGoogle illis facta crusta, in quo temporis interstitio animam aeger simul cum sanguine efflare poterit. Quòd si vi escharam illam extirpare susceperis, operosius vtique reddes negotium. Praestabit igitur ab vsu supradictorum medicaminum siccantium sine morsu, & adstringentium ad haec te conferre. Verùm hominem in anatome exercitatum requirit, qui venarum situs bene noscat. Instrumentorum autem formae tales esse debent, quales diuer sitas vulnerum postulat. Eorum tamen aliquot inscribemus pro exemplo, quaevt plurimum ad hunc vsum erunt accommodata, siue superficialis, siue in altum sit posita vena. & haec sunt: Aueie si eaeie e e os MLLLLLLMLLLLLMLLLLLLLLLLE. Tu alia, prout affectus requiret, struere poteris.","prev":{"citation":"De curandis vulneribus sclopettorum 58","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/58"},"next":{"citation":"De curandis vulneribus sclopettorum 61","label":"Cap. 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/61"},"credit":{"text":"Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum","quality":"ocr"}}