{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 15","citation":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/15.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"L MAGNEE. lumma aetheris elafficitas declarat. Spatia autem angulosa, quae inter istos vorticulos relinquuntur, ab aliis vorticulis longè minoribus occupari verosimillimum est: atque hi vorticuli minores materiam illam aetheris subriliorem meatus Magneticos percurrentem exhibere mihi quidem videntur. Hinc autem difficultas, quâ isti minores vorticuli, si à reliquo aethere semel sint separati, se iterùm insinuent, perspicuè intellivitur. 20. Hisce duobus stabilitis principiis, videamus quid ex iis conjunctis consequi debeat. Ac primò quidem mani festum est, praeter Magnetem omnia corpora in aethere nullum sensibilem effectum esse productura, cùm neque quieti neque motui ejus obsistant, ita ut aether in eodem ferè statu sit permansurus, sive insint in ipso corpora non Magnetica, sive minùs. At verò corporum Magneticorum aethere circumdatorum longè alia erit ratio, propter illos meatus, qui in altero tantum termino parti aetheris subtiliori introitum permittunt; ob quam singularem structuram sit, ut aether haec corpora ambiens in aequilibrio esse nequeat. Propter summam enim elasticitatem aether in hiatus istorum meatuum fortissimè premet; & quoniam à parte opposita haec pressio compesci nequit, necesse est, ut particulae aetheris subtiliores in meatus illos Magneticos, quà introitus patet, ingenti vi irrumpant; quo pacto aetheris partes subtiliores à crassioribus secernentur. Tum verò hae particulae penetratis meatibus in alteris terminis prorumpent, ubi quia sese cum aethere ambiente subitò permisceri non patiuntur, quasi à fluido heterogeneo reflectentur, motumque, quà minimè resistitur, tam diu conservabunt, quoad ab aethere ambiente sensim absorbeantur, sinibusque angulorum iterùm includantur. 21. Quò haec, quippe in quibus omnis cardo praesentis quaestionis versatur, diligentiùs evolvantur, ordiamur ab ipsa terra tanquam fonte & communi receptaculo, tàm Magnetis quàm ferri. Abundabit ergò terra, propter ingenrem minerae tam Magnetis quàm ferri copiam in visceribus TTNIE P EEe se g. . . ge se a ge e e sge ie qe qute. ITI Cie. . alr. me x*7 ag. Ba τig 7 sau","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete 14","label":"DISSERTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/14"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 16","label":"DISSERTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/16"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}