{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 20","citation":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/20.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Statuendum igitur est, id quod verisimillimum aliundè constat, per totam terram corpora Magnetica continuo tractu & extitisse & etiamnunc existere; neque tamen hinc sequitur meatus Magneticos ubique secundùm lineas, rectas progredi, sed fufficit, dummodo ab uno termino ad alterum sint continui. Multò minùs ex his colligi potest polos Magneticos terrae sibi è diametro esse oppositos; quin potiùs fieri potest, ut in terra plures duobus poli Magnetici existant, de quo infrà videbo. Interea hinc satis tutò concludere licet, quoniam meatus Magnetici per terrae viscera continuo tractu extenduntur, terram intùs non esse excavatam, utì nonnullis Philosophis est visum. §. 28. Meatus isti Magnetici in terra semel efformati perpetuò in eodem statu permanere deberent, si quidem terraquiesceret, neque in visceribus ejus ulla sive destructio sive generatio corporum Magneticorum eveniret. Cùm autem terra ingentibus mutationibus, etiam in imis visceribus, sit obnoxia, meatus Magneticos hinc quoque aliquam alterationem perperi debere, maximè probabile est. In primis verò motus terrae diurnus non exiguam mutationem in meatibus Magneticis producere debebit. Quia enim terra intervallo unius diei circa axem suum ab occasu in ortum rotatur, effectus aetheris idem erit, ac si terra quiesceret, aether autem aequali celeritate ab ortu in occasum circumferretur. Ob hunc motum aether in meatus Magneticos obliquè incurrens vim exercebit ad meatuum directionem immutandam, hincque polos terrae Magneticos ab ortu ad occasum promovendos. Quoniam verò pori Magnetici facilè se mutari patiuntur, utì ex ferri phaenomenis concludere licet ejusmodi polorum Magneticorum variatio successu temporis actu animadverti debebit; eritque iste effectus eò sensi bilior, quò longiùs poli Magnetici à polis mundi fuerinremori. Ex his itaque causa vera mutabilitatis polorum Magneticorum terrae, hincque oriundae mutabilitatis declinationis Magneticae clarissimè explicatur. §. 29.","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete 19","label":"DE MAGNETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/19"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 21","label":"DE MAGNETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/21"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}