{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 33","citation":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/33.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Quousque autem poli A & à à se invicem removeanloco tur, in sequenti paragrapho videbimus; interim hoc tum ratione permistionis vorticum, tùm ratione conversionis plurimum referre notandum est, quomodò dispositio Magnetum horum se habeat, respectu plagarum mundi; vis enim dirigens vorticis terrestris maximè permistionem horum vorticum juvabit, atque efficiet ut Magnetes versùs hanc potiùs quàm alteram plagam convertantur. Hanc autem circumstantiam sitûs magni esse momenti experimenta satis comprobant. §. 44. Ponamus utrumque Magnetem casûs praecedentis tam per angulum rectum a se invicem recessisse, seu duos Magnetes AB & ab super cuspidibus C & c mobiles in eo situ esse positos, quem Figura repraesentat, ubi scilicet sint axes utriusque Magnetis inter se paralleli, sed ita ut poli diversi nominis A & B, itemque B & a, in eandem plagam spectent. Primùm quidem vorticem terrestrem cogitatione tollamus, atque manifestum est, portionem materiae subtilis in B prosilientis ad alterius Magnetis polum a esse transituram; similiterque portionem materiae subtilis in B erumpentis in alterius Magnetis polum A esse ingressuram. Haec scilicet deflexio à tramite consueto ideo fiet, quia hoc modo subitanea reflexio evitatur. Ex quo simul perspicitur, si hi Magnetes sibi nimis essent vicini, tum hujusmodi communicationem nil lucri fore allaturam. In casu autem, quem Figura repraesentat, cùm utrinque omnia sint similia, ratio erit nulla, cur Magnetes convertantur. Quòd si verò alteruter vel tantillum declinetur, fient ex una parte poli amici sibi propiores quàm in altera parte, & hanc ob rem se mutuò attrahendo sese in situm Figurâ X. repraesentatum component, nisi inter se nimis sint propinqui. Sin autem effectus vorticis terrae insuper accedat, tum ex combinatione causarum effectus dijudicari debet; ubi quidem perspicuum est, quò remotiores fuerint Magnetes, eò majorem esse futurum effectum à vortice terrestri oriundum, in exiguis autem distantiis vires Magnetum esse praevalituras. §. 45. Distinctè igitur mihi exposuisse videor, quemadmodùm duo Magnetes tam ratione attractionis & repulsionis, eeg* Dim","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete 32","label":"DISSERTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/32"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 34","label":"DISSERTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/34"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}