{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 35","citation":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/35.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Ad hoc ergo primùm in corpore inesse debent ejusmodi pori minimi subtilissimis filamentis obsiri & quasi valvulis instructi: tum autem hi pori ita disponi debent, ut canales continuos constituant, & valvulae per totum tractum in eundem sensum spectent. Hujusmodi autem poris praeter Magnetem praeditum est ferrum, & chalybs cum aliis corporibus, in quibus hae ipsa materiae abundant. Haec corpora etiamsi ejusmodi poris scatent, tamen, nisi pori in meatus Magneticos sint dispositi, virtutis Magneticae erunt expertia. Quamobrem ut his virtus Magnetica inducatur, primùm necesse est, ut pori sint mobiles aeque ac filamenta, quibus sunt obsiti; tum verò ejusmodi vis accedere debebit, quae poros in debitum ordinem redigere valeat. In poris autem non opus est, ut sensibilis mobilitas statuatur, quoniam quaeque corpora poris maximè sunt plena, ac levissima mutatio sufficere potest ad poros in seriem continuam disponendos. Filamenta verò quae in poris valvularum vices gerant, sine mobisstate concipi vix possunt: interim tamen per se perspicuum est, hanc mobilitatem in aliis corporibus esse posse majorem, in aliis minorem. §. 47. In ferro ergo vel chalybe virtute Magneticâ nondum imbuto, pori isti nullo certo ordine erunt dispositi, sed ita confusè dispersi, ut neque meatus continuos constituant, neque valvulae ex filamentis formatae ad eandem plagam respiciant, quo in statu quamdiu haec corpora manebunt, nullâ prorsùs vi Magneticâ pollebunt, sed instar reliquorum corporum inertiâ jacebunt. Neque verò etiam aether quiescens circumfusus in his corporibus certos meatus Eij EEE P g P n Aogi eig.","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete 34","label":"DISSERTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/34"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 36","label":"DISSERTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/36"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}