{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 39","citation":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/39.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"§. 51. Quòd autem figura nimis crassa inepta sit ad vim Magneticam recipiendam, ex theoria facilè perspicitur. In hujusmodi enim figura ferri AB materia subtilis ad A ingressa facilè à tramite recto deflectet. Quamvis enim conetur in directum progredi, tamen si ob inaequalitatem particularum ferri hinc inde ad latera minorem resistentiam inveniat, eò deviabit, utì in e, hocque modo non solùm motus rectilineus turbatur, sed etiam motus materiae subtilis in a ingressae, ac fortasse in directum progressurae, praepeditur. Inprimis autem hoc incommodum in altero termino B cernetur, ad quem si quae materia subtilis penetraverit, tamen potiùs ad latera in f deflectet, ubi minorem invenit resistentiam, quàm si recta erumperet. Hoc igitur modo materia subtilis sibi ipsa est obstaculo in frusto ferreo nimis crasso, atque impedit, quominùs meatus regulares formariqueant. Evadet quoque ingens portio materiae subtilis per latera ferri, atque vicissim ad latera nova materia subtilis ingredietur, quibus omnibus sit, ut vortex Magneticus circa hujusmodi corpora vix ac ne vix quidem formari possit. Non parùm tamen in hujusmodi corporibus virtus Magnetica augeri potest, si utrinque in A & B acuminentur, hocenim modo materia subtilis, quae antè in exitu ad f deflectebatur, nunc ad cuspidem delata cursum ad latera inflectere non poterit, sed recta in aetherem prorumpet, vorticemque faciliùs producet. Experientia autem docet, bacillos ferreos utrinque in cuspides desinentes, multò majorem acquirere virtutem Magneticam, quàm si terminos habeant obtusos; quo certè phaenomeno fluxus materiae cujusdam subtilis per meatus ferri extra omne dubium collocatur. Impraegnatio vis. Magneti§. 52.","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete 38","label":"DE MAGNETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/38"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 40","label":"DE MAGNETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/40"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}