{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 44","citation":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/44.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Quamprimùm autem ferrum à Magnete removetur, ejus vis vehementer debilitatur; eò quòd primùm à vortice Magnetis non ampliùs adjuvatur, tum verò materia Magnetica in multò minori copia in meatus efformatos ingreditur. Scilicet eò debilior erit vis in ferrum translata, quò pauciores meatus fuerint formati atque ob eandem rationem haec ipsa vis eò citiùs peribit: inprimis autem plurimùm refert, cujusmodi figurâ ferrum sit praeditum. Hinc intelligitur, vim cum ferro communicatam eò fore majorem ac stabiliorem, quò plures meatus in eo formentur cursu parallelo in directum extensi. Perspicuum igitur est, quò propiùs ferrum ad Magnetem admoveatur, ob majorem materiae Magneticae copiam, eò plures meatus efformari debere, quocirca in ipso contactu impraegnatio erit maxima, quia materia Magnetica non solùm pura in ferrum ex Magnete irrumpit, sed etiam eâ ipsâ fere celeritate, quâ in meatibus Magneticis movetur. Impraegnatio porrò per attritum maximè corroboratur; attritu enim partim contactus arctior efficitur, partim minimae particulae ferri succutiuntur, quò faciliùs se in ordinem debitum disponere queant. §. 57. Quanquam vortex Magnetem ambiens ad magnam distantiam extenditur, quoad penitùs cesset, atque eò longiùs pertingat, quò major ac nobilior fuerit Magnes, tamen ope ferri virtus Magneris ad multò majorem distantiam expandi potest. Sit enim Magnes AB, cujus vortex non ultra ef pertingat; si ad ejus polum B admoveatur bacillus ferreus aB, portio materiae Magneticae per hunc bacillum ad usque deducetur, unde ad A revertens vorticem ad gh usque pertingentem exhibebit, debiliorem quidem quàm erat ad ef. Quòd si porrò ad b alius bacillus ferreus a G teneatur, per hunc portio materiae Magneticae ad E erumpentis ultra B ad iR propagabitur, sicque vortex ἐσ ἀελ","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete 43","label":"DE MAGNEIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/43"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 45","label":"DE MAGNETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/45"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}