{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio de magnete 6","citation":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/6.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Dissertatio de magnete","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"DISSERTATIO natura reliquorum corporum, in quae talis vis non cadit; penitùs diversa. Quomodocunque autem haec interna corporum Magneticorum constituno sit comparata, tamen ab ea sola oriri non possunt illa phaenomena, quibus videmus duos Magnetes se mutuò non contingentes in se invicem cùm attrahendo, tum repellendo; tum etiam dirigendo agere, & vires exercere. Ex quo perspicuum est, praeter internam corporum Magneticorum structuram, adesse materiam quandam haec corpora ambientem, atque extra illa subsistentem, quae cum ipsa structura cuncta phaenomena producere valeat. Causae exter§. 6. Quod ad priorem causae partem attinet, neminena nae existentia fore arbitror, qui internum Magnetis statum à reliquis corà Philosophis poribus discrepare neget. Etiamsi enim Magnes prae relipluribus in du bium vocatur quis corporibus non praeditus esset tam eximiis virtutibus, tamen propter hoc ipsum, quòd differat à reliquis corporibus, nemo dubitaret in ipso structuram peculiarem, qua distinguatur, statuere. Longè aliter autem de materia illa externa, in qua alteram causae partem positam esse dico, nonnullos Philosophos hoc praesertim tempore sentire video, qui pertinaciter negant ullam materiam subtilem ac naturae phaenomena explicanda adhiberi oportere, cujus existentia per clarissima experimenta ad oculum demonstrari non possit. Quae lex etsi primùm ad compescendan libidinem pro arbitrio ac sine causa urgentè materias quasvis subtiles fingendi, meritò est sancita, tamen nunc quidem à plerisque ita latè extenditur, ut penè omnis causarum cognitio funditùs tollatur. §. 7. Hoc loco autem isti circumspecti naturae scrutatores Existentia primùm declarent, an planè negent ullam in mundo eximateriae subtilis asseritur stere materiam tam subtilem quae neque sensus perceptibili modo afficiat, neque per experimenta eò reduci queat, ut quasi manibus palpari possit. Quae opinio, utì per gravissimas rationes ostendi posset absurdissima, ita vix quenquam fore credo, qui eam apertè ac seriò tueri velit.","prev":{"citation":"Dissertatio de magnete 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/4"},"next":{"citation":"Dissertatio de magnete 7","label":"DISSERTATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/7"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}