{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 132","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/132.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Deinde vero, quia Asymtotarum positio ex secundo aequationis membro determinatur, aequatio pro Asymtotis & aequatio pro Curva secundum quoque membrum commune habebunt. Quare, si pro Curva ad Axem AP relata haec fuerit aequatio inter Abscissam AP = *, & Applicatam PM = y, γὸ τ ⟨βκτ εὶγ᾽ τς ⟨γκκ τ ζκ τ θ ὲγτ δας τν ηκκ Φι τ κ =O. Pro Asymtotis ad eundem Axem AP relatis sequens habebitur aequatio inter Abscissam AP =x & Applicatam PG = 2 23+ (& τ ε) 3' τν (γκκ τζα τ B) 2 τ δι' τ ἡκτ τ Cκ τ D =O, in qua coëfficiens (, B, C, D ita sunt comparati, ut aequatio in tres Factores simplices resolubilis evadat. 249. Quod si ergo ducatur Applicata quaecunque PN, cum Curvam secans in tribus punctis L, M, N, tum etiam Asymtotas in tribus punctis F, G, H secans, erit ex aequatione pro Curva PLEPMTPN. Ex - ε. At ex aequatione pro Asymtotis erit pari modo PF+ PG+PH Ex — ε. Hanc ob rem erit PLAPMEPN=PFPGTPH, seu FL–GMAHN=O. Atque, si alia quaecunque Applicata pf ducatur, erit eodem modo fn gm–hl =0. Si igitur recta quaecunque cum Curvam tum tres Asymtotas secet in tribus punctis, binae partes Lineae inter Asymtotas & Curvam contentae quae ad eandem regionem vergunt, aequales erunt parti in regionem oppositam vergenti. 250. In Linea igitur tertii ordinis, quae tres habet Asymtotas rectas, tria crura ad has Asymtotas convergentia non omnia ad easdem Asymtotarum partes possunt esse disposita: sed, si duo ad eandem partem vergant, tertium necessario ad oppositas tendet. Hanc ob rem hujusmodi Linea tertii ordinis, qualem figura repraesentat, est impossibilis, quoniam recta secans Asymtotas in punctis f, g, h, Curvam vero in l, m, n, praebet partes fu, gm, hl in eandem plagam vergentes, quarum summa nihilo aequalis esse nequit.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 131","label":"SPECIES QUINTA-DECIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/131"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 133","label":"SPECIES QUINTA-DECIMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/133"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}