{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 153","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/153.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Si Functio P sit fracta, fieri potest, ut Applicata in uno pluribusve locis fiat infinita, ideoque Curvae Asymtotam exhibeat, quod evenit ubi denominator Functionis P evanescit. 279. Ponatur ergo y = -, atque istas Applicatas infinitas ostendent omnes radices reales aequationis Q = o: quaelibet enim radix hujus aequationis, puta κ=f, declarat, si sumatur Abscissa * =f, fore Applicatam y infinitam, quia fit Q = o. Tum vero patet, si fuerint Applicatae y affirmativae, dum esset x major quam f, easdem, facto x minore quam f, futuras esse negativas; ideoque Applicata erit Asymtota speciei n = =: hocque de omnibus Factoribus inaequalibus est tenendum. Sin autem denominator Q duos habuerit Factores aequales, puta (x — f)1, tum si Applicatae sint affirmativae sumto f majore quam x, manebunt affirmativae si ponatur x minor f, eritque Applicata y, facto * =f, Asymtota speciei uu = Z. At, si denominator Q tres habuerit Factores aequales, nempe (x– f)', tum Applicatae ante & post illam quae fit infinita, diversa habebunt signa, uti casu primo. 280. Post has aequationes facillime tractantur, quae in hac forma continentur yy = 22–1 existentibus P, Q, & R Functionibus quibuscunque integris Abscissae x. Cuique igitur Abscissae x vel geminae convenient Applicatae vel nulla; duae scilicet prodeunt Applicatae si fuerit PP major quam OR, & nulla si PP minor quam OR: in quolibet ergo limite, qui Applicatas reales ab imaginariis seu nullis dirimit, erit PP=QR; ideoque fit y = X, seu haec Applicata Curvam in unico puncto stringet vel tanget. Ad Curvae ergo formam cognoscendam consideretur aequatio PP– QR =O, cujus singulae radices reales dabunt loca, ubi Applicatae Curvam in unico puncto stringunt. Notentur haec puncta in Axe, Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. atque, si omnes radices fuerint inaequales, Axis partes inter haec puncta contentae alternatim habebunt Applicatas geminas reales, & imaginarias; sicque Curva tot constabit partibus a se invicem sejunctis, quot hujusmodi alternationes adesse deprehenduntur, unde Ovales conjugatae originem ducunt. QR = O, duae radices fiant ae281. Si aequationis PP– quales, tum illorum in Axe notatorum punctorum duo convenient, hincque in Axe portio vel imaginarias habens Applicatas vel reales evanescet.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 152","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/152"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 154","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/154"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}