{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 162-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 162-2","ref":"162-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/162-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/162-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/162-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"gens est recta duo puncta proxima cum Curva habens communia, punctum a recta tangi hoc modo non potest. Hoc itaque pacto punctum conjugatum, si quod datur in Curva quapiam, agnoscetur atque a reliquis Curvae punctis discernetur. 295. Quod si autem fuerit DD major quam 4CE, aequatio o = Crt + Dtu +Euu resolubilis erit in duas aequationes hujus formae α1 + βu = o, quarum utraque in Curvae naturam aeque competit. Cum igitur utraque positionem Tangentis seu directionem Curvae in puncto M exhibeat, necesse est ut duo Curvae rami se in puncto M decussent, ibique punctum duplex constituant. Sumta scilicet Mq = ε, sint qμ & qν ambo valores ipsius n, quos illa aequatio praebet, atque rectae Mu & My erunt ambae Tangentes Curvae in puncto M. In M ergo erit intersectio duorum Curvae ramorum, quorum alter secundum Mu, & alter secundum My dirigitur. Cum igitur punctum conjugatum pariter pro puncto duplici sit habendum, haec aequatio Cii 4 Dtu-Euu =O, semper punctum duplex indicabit, quemadmodum aequatio At + Bu =o, quoties locum habet, punctum Curvae tantum simplex declarat. 296. Sin autem fuerit DD = 4CE, tum ambae istae Tangentes Mμ & My coincident, & angulus μMν evanescet; ex quo intelligitur duos Curvae ramos in M non solum concurrere, sed etiam eandem directionem habere, ideoque se invicem tangere; quo casu punctum M nihilominus erit duplex, quia recta per hoc punctum ducta Curvam hoc loco in duobus punctis secare est censenda. Quando ergo in aequatione, quam §. 286. obtinuimus, ambo coefficientes primi A & B evanescunt, tum concludenda est Curva in M punctum duplex habere, cujus tres dantur Species diversae; vel Ovalis in punctum evanescens seu punctum conjugatum vel duorum Curvae ramorum intersectio mutua seu nodus, vel duorum Curvae ramorum contactus, quas diversas puncti duplicis Species triplex aequationis o = C11+ Diu+Eun constitutio definit. 297.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 161-2","label":"EZPPAA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/161-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/161-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 163-3","label":"EZPPAA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/163-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/163-3"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}