{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 179","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/179.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Evenit hoc primum si radius osculi ubique fuerit finitae magnitudinis, tum vero etiam dantur casus quibus radii osculi magnitudo sive infinite magna sive infinite parva continuum tractum non perturbat, quod usu venit si natura Curvae circa punctum M exprimitur aequatione α?᾽ = s, existente m numero impari, at n numero pari majori quam m. Secundum phaenomenon est punctum Flexus contrarii, quod locum habere nequit nisi radius osculi fuerit vel infinite magnus vel infinite s, si uterque exparvus; indicatur autem aequatione ἀγ᾽ = ponens m & n fuerit numerus impar, existente semper n majore quam m. Erit enim radius osculi infinite magnus si n major quam am, at infinite parvus si n minor quam am. Tertium phaenomenon est punctum Reflexionis seu Cuspis, ubi duo quasi rami versus se invicem convexi in puncto coeuntes se tangunt atque terminantur; tale punctum monstrat aequatio a 7, sim fuerit numerus par & n impar. In Cuspide ergo radius osculi semper est vel infinite parvus vel infinite magnus. 333. Quoniam igitur in his tribus generibus omnes Curvarum, ratione tractus continui, varietates continentur, primum intelligitur Curvae continuae ramum nunquam ita inflexum dari, ut in C angulum finitum ACB constituat. Deinde, cum in puncto reflexionis ambo rami sibi convexitatem obvertant. ejusmodi punctum reflexionis ACB in C non datur, ubi ram AC & BC in C quidem communem Tagentem habeant, at alterius concavitas alterius convexitatem respiciat; & quoties hujusmodi reflexio adesse videatur, toties Curva non est com pleta; &, si Curva ad normam aequationis compleatur ac secundum omnes partes exprimatur, orietur figura, qualis in Figura 64. exhibetur. Dantur quidem Curvarum describendarum modi, quibus ejusmodi Cuspis ACB oritur, quae propterea ab HOSPITALIO Cuspis secundae speciei vocatur.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 178-2","label":"VCAATEB)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/178-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/178-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 180-2","label":"VCAATEB)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/180-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/180-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}