{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 182-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 182-2","ref":"182-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/182-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/182-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/182-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Circulus vero, quia ab omni recta per Centrum ducta in duas partes similes & aequales dividitur, innumeras habebit partes aequales, omnes scilicet Arcus, qui aequalibus chordis subtenduntur, simul inter se sunt aequales & similes. 337. Hanc igitur duarum pluriumve partium ejusdem Curvae similitudinem hic data opera perpendemus; easque Curvas, quarum duae pluresve partes inter se sunt similes, ad aequationes generales revocabimus. Ac primo quidem, consideremus aequationem inter Coordinatas orthogonales & y, diviso universo spatio in quatuor regiones litteris Q, R, S, T indicatas per rectas AB, EF, se mutuo in C normaliter secantes, sumtis x & y affirmativis, portio Curvae in regione Q sita oritur; sumta autem Abscissa x affirmativa, at Applicata y negativa, portio Curvae in regione R sita oritur: sin autem x negativa ponatur manente y affirmativa, portio Curvae in regione S sita prodibit; portio denique in regione T sita invenitur, posita utraque Coordinata y & x negativa. 338. Portiones ergo in regionibus Q & R sitae inter se erunt aequales & similes, si aequatio ita fuerit comparata, ut non mutetur etiamsi – y loco y scribatur. Cum igitur omnis potestas parium exponentium ipsius y hae gaudeat proprietate; patet, si in aequatione pro Curva nullae potestates impares ipsius y occurrant, Curvae portiones in regionibus Q & R sitas inter se fore aequales & similes; ideoque rectam AB in qua Abscissae CP= x capiuntur, fore Curvae Diametrum. Hujusmodi ergo Curvae, si quidem fuerint algebraicae, omnes in hac aequatione generali continebuntur ὁΣ τ βκ + γκκ τ δγ τ εκς τ ζαγν τ ἡκ τ θκτγλ + ιγτ &c. quae expressio ita describi potest ut sit Functio rationalis ipsarum x & γy. Quod si ergo Z fuerit Functio quaecunque rationalis ipsarum x & yy, tum aequatio Z = o, exprimet Lineam curvam, quae a recta AB in duas partes similes & aequales bisecabitur; erunt ergo quoque portiones in regionibus S & T sitae inter se aequales & similes.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 181-3","label":"CAPUT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/181-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/181-3"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 183-2","label":"CAPUT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/183-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/183-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}