{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 190-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 190-2","ref":"190-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/190-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/190-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/190-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Hinc ergo Curvae inveniri possunt, quae tot, quot lubuerit, habeant Diametros se mutuo in angulis aequalibus in eodem puncto C intersecantes. Simul vero hae aequationes in se complectuntur omnes omnino Curvas algebraicas, quae dato Diametrorum numero sint praeditae. 355. Hujusmodi Curvae pluribus Diametris praeditae duplo plures habent partes inter se similes & aequales. Sic Curva duabus Diametris praedita quatuor habet partes similes & aequales, AE, BE, AF & BF. Curva autem tribus Diametris praedita habet sex partes similes & aequales AE, GE, GB, FB, FH & AH. Atque Curva quatuor Diametris praedita octo habet partes similes & aequales AE, AK, GE, GI, BI, BF, HF & HK; similique modo numerus partium aequalium semper duplo major est quam numerus Diametrorum. Quemadmodum autem supra vidimus dari Curvas, duas partes similes habentes, quae tamen Diametro careant, ita dabuntur quoque Curvae plures partes similes & aequales habentes, quae tamen Diametris destituantur. 356. Incipiamus a duabus partibus aequalibus sibi e regione oppositis AME, BKF, quem quidem casum supra jam tractavimus. Quod si enim Curva duas tantum habere debeat partes aequales, necessario sibi oppositae esse debent, quod clarius patebit, quando plures partes aequales contemplabimur. Ponamus ergo, ut ante, CM = z, & angulum ACM =S, ac manifestum est angulis s & π +ς eundem valorem ipsius 2 convenire oportere; sumto enim angulo ACM =π+ s, fiet 2 =CK: at esse debet CK = CM; quaerenda ergo est expressio communis angulis s & * + s, cujusmodi est tang. 5; est enim tang. 5 = tang. (π – 5). Aequatio igitur Z = o, erit pro tali Curva, qualem quaerimus, si fuerit Z Functio ipsarum z & tang. 5, seu Functio ipsarum xx – yy & 2 Ponamus – =t, eritque *x – yy=yy(1 – 11). Quare Z debebit esse Functio ipsarum 1 & yy (1–11), hoc est ipsarum t & yy: unde eaedem aequationes resultant, quas supra invenimus. 357. Quo autem fractiones, quibus tangentes laborant, evitemus, idem negotium per sinus & cosinus expedire poterimus. Cum enim sit & sin. 25 = sin. 2 (π + 5) & cos. 25 cos. 2(*–s), quaesitum obtinebitur si Z capiatur Functio quaecunque rationalis trium harum formularum Z, sin. 25 & cos.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 189-3","label":"8SIONXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/189-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/189-3"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 191-2","label":"8SIONXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/191-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/191-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}