{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 21-2","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 21-2","ref":"21-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/21-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/21-2.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Vicissim ergo natura Curvae exprimi poterit per aequationem inter duas Coordinatas obliquangulas, atque hujusmodi aequationes quoque variatis cum Axe tum principio Abscissarum innumerabilibus modis variari possunt, manente Curva eadem. Sicque pro quavis obliquitate Coordinatarum aequatio generalis ad Curvam exhiberi potest. Quod si vero etiam haec obliquitas alia atque alia statuatur, multo latius patens eruetur aequatio pro Curva, quam aequationem generalissimam appellabimus, quoniam naturam Curvae non solum exprimit per aequationem ad quemvis Axem & quodcunque initium Abscissarum relatam, sed etiam pro quacunque Coordinatarum obliquitate. Haecque adeo aequatio generalissima abibit in aequationem generalem, si angulus, quem Coordinatae inter se constituunt, rectus statuatur. 43. Data sit pro Curva LM aequatio inter Coordinatas rectangulas, nempe inter AP=x & PM =y, & quaeratur, retento Axe RS & initio Abscissarum A eodem, aequatio inter Coordinatas, quae datum angulum comprehendant qui sit =O. Ex puncto ergo M ad Axem RS ducatur recta MQ ad angulum illum datum MQA, cujus Sinus sit = μ & Cosinus = ν. Erit ergo AQ nova Abscissa, & MQ nova Applicata: posito ergo AQ = 1 & QM =u, erit in triangulo rectangulo PMQ, T μ & BQΩ ν =. Quocirca fiet u – = & 1 =νu * = B +κ, & vicissim y = με & * = 1 - νu. Consequenter si in aequatione inter x & y proposita ponatur x =1–νu & γ = μα prodibit aequatio inter Coordinatas obliquangulas t & u, quae inter se datum angulum O constituant. 44. Quod si autem data fuerit pro Curva LM aequatio inter Coordinatas obliquangulas AQ & QM; ex ea vicissim reperietur aequatio pro eadem Curva inter Coordinatas orthogonales AP & PM.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 20-2","label":"CAPUTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/20-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 22-2","label":"CAPUTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/22-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}