{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Introductio in analysin infinitorum 220","citation":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 220","ref":"220","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/220","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/220.md","author":{"name":"Leonhard Euler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler"},"work":{"title":"Introductio in analysin infinitorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Sin autem hujusmodi solutiones, quibus rectae per C dactae Curvam in pluribus quam duobus punctis intersecant, excludantur, quam conditionem natura quaestionis requirere videtur, nullae prorsus Curvae quaestioni satisfacere sunt dicendae; ac propterea nulla dabitur Linea continua, quae a rectis per C dactis ita in duobus tantum punctis M & N intersecetur, ut summa CM+CN sit constans. At vero si istae intersectiones hujus indolis postulentur, ut rectangulum CMx CN debeat esse constans, quae proprietas in Circulum ita competit ut is satisfaciat ubicunque punctum C capiatur, infinitae aliae Lineae curvae inveniri poterunt, quae idem praestent. Debebit enim Q esse quantitas constans, aequalis scilicet illi rectangulo CM. CN, quod sit = aa; quae positio, cum sit N z 2 ac proptera Functio rationalis ipsarum x & y, non pugnat. IIt 408. Sit igitur seu L=NsNixE, atque Curvae quaesito satisfacientes omnes continebuntur in hac aequatione RODMEN=O, seu Maa N(x*+yy +A4), ubi M denotat Functionem quamcunque homogeneam n+I dimensionum, N vero Functionem homogeneam n dimensionum ipsarum x & y, ita ut sit – Functio unius dimensionis ipsarum x & γ. Haec ct il ergo aequatio omnes complectitur Curvas, quae a rectis per C d ctis in duobus tantum punctis M & N ita secantur, ut rectangulum CM. CN sit ubique constans = aa. ikrr, iti 409. Cum igitur 7 sit Functio homogenea unius dimensionis ipsarum x & y, casus simplicissimus prodibit si ponatur D, ex quo orietur haec aequatio xx – yy — a ⟨α* +βy) ψa =o, quae semper est pro Circulo: &, cum sit aequatio pro Circulo generalis inter Coordinatas orthogonales, manifestum est Circulum quaesito satisfacere, ubicunque punctum C accipiatur, omnino uti ex Elementis constat.","prev":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 219-2","label":"OENT(EDQTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/219-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/219-2"},"next":{"citation":"Introductio in analysin infinitorum 221-2","label":"OENT(EDQTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/221-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/221-2"},"credit":{"text":"Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum","quality":"ocr"}}